Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 92 Oklevelek 1512 tentibus inseri facere et eisdem dare dignaremur ad cautelam, quarum tenor talis est: Nos Andreas Dei gratia rex Hungáriáé ad notitiam universorum volumus per­venire praesentium et futurorum. Universum capitulum Iauriensis ecclesiae cum magistro M. filio Thomae comitis in nostra praesentia sunt rixati pro terra, quae dicitur Zoa, et pro piscatura, secundum vero iuris rationem conscientia magistro­rum nostrorum inter ipsos, quod vulgo dicitur ’boy’, adiudicavimus, in die autem assignato, dum ad preliandum essent preparati, consensu nobilium ad pacem sunt perducti tali ratione, ut dictam terram, unde M. magister suam esse assereret, in vera fide inde fratres ei committerent, sed petitione plurimorum nobilium dictus M. in piscatura fratribus quartam partem concederet et a nobis in pace abierunt. In eodem autem anno non multo post Ianus decanus et Weda custos eiusdem Iauriensis ecclesiae ad nos accesserunt et litteras totius capituli destinaverunt, in quibus haec continebantur, ut cum magistro M. talem cambitionem exegissent, quod quartam partem piscaturae, quae eis contingebat, magistro M. in pace re­linquerent et saepe dictus M. de terra hereditaria, quae Bacha dicitur, centum iugera et [...] fratribus commendavit. Haec sunt autem attinentia terrae illius, quae dicitur Zoa: egreditur a parte meridiana, quae dicitur Muchulafew, et vergit ad sabulum magnum et in latere eiusdem sabuli vergit ad septemtrionem; post haec autem venit ad viam, cuius signa haec est +; inde autem ad Revencechat et in eodem dorso dum pervenit ad Curgua, ibi fixa est meta; inde vero egreditur ad orientalem partem; medietas autem dictae aquae tenetur magistro M., hinc vero vergit ad Brangtu et inde vadit ad Cururtu et ibi fixa est meta; et inde egreditur aqua, quae vocatur Striga, et vergit ad Danubium; inde autem ad Penturtu et ibi est meta; Striga autem dum appropinquat ad Danubium, ibi sunt pira magna; inde vero egreditur aqua una, quae vocatur Gerense, et vergit ad septemtrionem et ibi magistro M. fixa est meta; hinc vero usque dum iret in Sapulnuch saepe dictus magister M. petitioni fratrum concessit terram, quod vulgo dicitur ’Feledechtew’, quia villa Bacha indigebat terra, ubi pecora eorum pascerentur. Haec autem in praesentia nostra sunt definita, ut deinceps os calumniatoris claudatur, quae dup­­plicis sigilli nostri munimine fecimus consignare. Datum Budae, anno dominicae incarnationis M° CC° XXX0 1°, anno autem regni nostri vicesimo octavo.1 Nos itaque petitionibus praescriptorum Matthiae, Ioannis et Pauli satisfa­cere volentes, ut tenemur, praescriptas litteras excellentissimi principis, domini quondam Andreae regis de verbo ad verbum sine diminutione et augmento ali­­quali transscribi et transsumi tenoremque earundem similiter fin pendentis et privilegialiterf in pergameno litteris nostris patentibus inseri fecimus et easdem eisdem Matthiae, Ioanni et Paulo nobilibus de praedicta Bacha duximus conce­dendas communi iustitia et lege regni requirente. Datum sabbato, in vigilia Beati Thomae apostoli, anno Domini millesimo quingentesimo undecimo. 1 Kiadása: ÁUO I. 283-284. (168) — Regesztája: Fejér, CD VII/4. 80.; GyTRF I. 113-114.; Reg. Arp. 483. 12 Weda] Wecla 15 contingebat] continebatur 39-40 sabbato...] 1511. dec. 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom