Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1511 Oklevelek 87 Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie memorie commen­damus, quod nobilis Andreas Kakas de Kakashaza in personis generose domine Dorothee, consortis egregii Pauli Holy de Haradna ac Martini et Pauli filiorum eiusdem ad nostram personaliter veniendo presenciam per modum protestacio­­nis et inhibicionis nobis significare curavit in hunc modum, quomodo annis iam retroactis egregius Paulus Holy, dominus et maritus dicte domine Dorothee quod­dam predium Agglenchen vocatum in comitatu Posoniensi existens habitum cum cunctis eiusdem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet ad idem spectantibus et pertinere debentibus a civibus civitatis Thernaviensis pro certa summa pecunia­rum emerit et comparaverit, tamen exinde, nescitur quibus respectibus, prefatus Paulus Holy quandam disposicionem et ordinacionem cum prescriptis civibus hiis diebus proxime preteritis contra voluntatem et annuendam ipsorum domine Do­rothee ac Martini et Pauli, filiorum eiusdem fecisset ea condicione, ut prescriptum predium cum piscina et allodio in facie eiusdem predii habitis et adiacentibus post mortem et decessum ipsorum Pauli Holy ac domine Dorothee, Martini et Pauli, filiorum eorundem in civitatem et cives in eadem Thernavia residentes sine aliqua solucione condescendi et derivari deberet, in preiudicium et dampnum dictorum domine Dorothee, Martini et Pauli, filiorum eiusdem valde magnum. Unde facta huiusmodi protestacione prelibatus Andreas Kakas nominibus et in personis quibus supra prelibatum egregium Paulum Holy de Haradna dominum et maritum dicte domine Dorothee ab huiusmodi annuencia, donacione et collacione ac alia quavis ab ipsis alienacione prescriptosque cives civitatis Thernaviensis ab occupacione, detencione et conservacione fructuum et quarumlibet utilitatum eiusdem percep­­cione sew percipi factione seque quovis colore quesito in dominium intromissione serenissimumque principem, dominum Wladislaum Dei gracia Hungarie, Bohemie etc. regem, dominum nostrum graciosisimum a consensus prebicione, confirmacio­­ne et alia quavis ab ipsis alienacione quomodocunque et qualitercunque iam factis et in futurum fiendis prohibuit contradicendo et contradixit inhibendo publice et manifeste coram nobis harum nostrarum vigore et testimonio litterarum median­te. Datum feria tercia inter octavas Visitacionis Beatissime Virginis Marie, anno Domini millesimo quingentesimo undecimo. 872. 1511. szeptember 24- után—II. Ulászló király megparancsolja [a pannonhalmi konventnek], hogy Tamás esztergomi érseknek a Komárom megyei Szentmihály és Kisigmánd birtokokba zálog címén történő bevezetéséhez adja tanúbizonyságát. II. II. Ulászló királynak a konventhez címzett, egykor zárópecséttel ellátott, egérrágta pa­rancslevele. PBFL, Acta Antiquiora 66 1 (DF 208318) — Külzet: Fidelibus nostris, conventui ecclesie [Sancti] Martini Sacrimontis Pannonie. Pro reverendo in Christo patre et domino, domino Thoma, tituli [Sancti] Martini in Montibus Sancte Romane Ecclesie presbitero cardinali ac archiepiscopo ecclesie Strigoniensis et patriarcha Constantinopo­­litano etc., amico et compatre nostro charissimo introductoria et statutoria. 8 idem] eundem 16 filiorum] Utána kihúzva: eiusdem. 16 Thernavia] Thernaviensi 26 con­sensus] consensu 30-31 feria tercia... ] 1511. júl. 8.

Next

/
Oldalképek
Tartalom