Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 1503 Oklevelek 33 piendo mandamus, quatenus dicta paria prescriptarum litterarum impignoraticiarum in dicta vestra sacristia sive conservatorio ecclesie vestre diligenter requiri et reinveniri faciatis requisitarumque et reinventarum tenores in transsumpto litterarum vestrarum eidem exponenti dari et concedere debeatis et teneamini, caveatis tamen, ne fraus aut dolus in hac parte eveniat aliqualis, secus non facturi. Datum Bude, feria quarta proxima post festum Assumpcionis Virginis gloriose, anno Domini millesimo quingentesimo tercio. Nos igitur mandatis eiusdem domini nostri regis in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, omnia et singula regestra nostra in sacristia nostra et conservatorio ecclesie nostre sew monasterii diligenter requiri fecimus, inter que regestrum alias ad fassionem dicti domini Gregorii presbiteri de Chythwand coram nobis factam regestratum requirendo reperimus huiusmodi sub tenore: Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie... (Lásd a 832. szám alatt.) Post cuius quidem registri invencionem ipsum registrum, ut premittitur, ad fassionem prenominati domini Gregorii presbiteri registratum presentibus litteris nostris sine diminucione et augmento aliquali conscribi fecimus et prenominato Francisco Kapwchy duximus dandum et concedendum. Datum in festo Sancti Stephani regis, anno Domini millesimo quingentesimo tercio supradicto. 835. 1503. december 14. — A pannonhalmi konvent II. Ulászló király parancsára meginti a győri káptalant, hogy Poki Antal ügyében a Győr megyei Utal birtokon tett határjárásról a valóságnak megfelelő oklevelet adjon ki. II. Ulászló királynak a konventhez címzett, felzetes zárópecséttel ellátott parancslevele, hátán a jelentés fogalmazványával. PBFL, Acta antiquiora 66 22 (DF 208339) — Külzet: Fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie. Pro egregio Anthonio de Pok amonitoria. Wladislaus Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie salutem et gráciám. Exponitur nobis in persona fidelis nostri, egregii Anthonii de Pok, quod quamvis idem exponens possessionem suam Wthal vocatam in comitatu Iauriensi existentem et habitam circa festum Beatorum Thybwrcii et Valeriani martirum, in anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo nono transacto preteritum per nostrum hominem presentibus testimonio capituli ecclesie Iauriensis ac vicinis et commetaneis pretacte possessionis Wthal litteris nostris superinde confectis mediantibus iuxta antiquas litteras et litteralia ipsius exponentis instrumenta legittime reambulari novasque ubique iuxta veteres metas erigi fecisset, super qua quidem reambulacione ac novarum metarum erectione iidem noster et eiusdem capituli Iauriensis homines more alias in talibus fieri solito coram dicto capitulo ecclesie Iauriensis seriem huiusmo-6-7 feria quarta... ] 1503. aug. 16. 18-19 in festo... ] 1503. aug. 20. 31-33 circa festum... ] 1499. ápr. 14. 38 capituli Iauriensis) Utólag beszúrva a sor fölé.