Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 154 Oklevelek 1517 riensi simul procedendo ab omnibus, quibus decens et opus fuisset, omnia premissa et quevis premissorum singula suo modo fuisse et esse rescivissent, prout eidem vestre serenitatis dictum extitisset tenorque litterarum suarum contineret per omnia prescriptarum. Factaque ipsa inquisicione idem homo vestre serenitatis prefato nostro testimonio presente eodem die memoratum capitulum ecclesie Iauriensis in porcione sua possessionaria in possessione Gyrmolt vocata et in comitatu Iauriensi existenti iuxta vim et formam generalis novi decreti regni superinde editi et stabiliti contra annotatum exponentem ad tricesimum secundum diem diei evocacionis huiusmodi exhinc facte computandum in curiam regiam vestram evocasset personalem in presenciam racionem de premissis redditurum efficacem, litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante prescriptosque iobagiones prelibati capituli eidem statuere commisisset insinuassetque ibidem eidem, ut sive ipsum termino in predicto coram eadem vestra personali presencia compareat iobagionesque prefatos idem capitulum statuat sive non, eadem ad partis comparentis instanciam id faciet in premissis, quod iuri videbitur expediri. Datum octavo die diei inquisicionis, evocacionis et insinuacionis predictarum, anno Domini supradicto. 921. 1517. május 12. — A pannonhalmi konvent II. Lajos király parancsára a sekrestyéjében őrzött, Somlyó várát érintő bevallásról Gosztonyi János győri püspöknek átiratot ad ki. Másolat, amely az átírt okleveleket nem tartalmazza. ÖStA HHStA Erdődy Urkunden D 10117 (53 3 16). Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie memorie commendamus, quod nos litteras serenissimi principis et domini, Lodovici, Dei gracia regis Hungarie et Bohemie etc., domini nostri graciosissimi nobis pro parte religiosi in Christo patris et domini, domini Iohannis Gozton, Dei et Apostolice Sedis gracia episcopi ecclesie Iauriensis preceptorie sonantes et directas honore et reverencia, quibus decuit, recepimus in hec verba: Lodovicus Dei gracia etc. Nos autem mandatis prefati domini nostri regis in omnibus, uti tenemur, obedire volentes, fassiones sew litteras factum prefati castri Somlyo concernentes in sacristia sew conservatorio nostro diligenter requiri reinvestigarique fecimus, inter alia reperimus et reinvenimus fassionem magnifici domini condam Ladislai filii condam Nicolai de Gara, regni Hungarie palatini super predicto castro Somlyo et suarum pertinendarum factam hunc tenorem de verbo ad verbum continentem: Nos conventus monasterii Sancti etc.1 Cuius quidem fassionis verbalem tenorem presentibus litteris nostris fideliter insertum ad requisicionem pro parte prelibati domini Iohannis episcopi vigore 4 ipsa] Utána kihúzva: protestacione idem. 5-7 in porcione sua... existenti] Utólag beszúrva a sor fölé. 8-9 ad tricesimum secundum diem... ] 1517. ápr. 15. 9 in curiam regiam] Utólag beszúrva a sor fölé. 15-16 octavo die... ] 1517. márc. 22.