Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára IV. (1500-1526) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 19. (Győr, 2013)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 1516 Oklevelek 143 Átírás II. Lajos király 1518. március 13-án kiadott privilégiumában. Szilasi Pázmány cs. It. 1 (DF 285543). Nos Ludovicus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. memorie commendamus tenore presencium significando, quibus expedit, universis, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum, nobilium Iohannis Litterati notarii sedis iudiciarie comitatus Comaroniensis ac Egidii et Balthasaris de Bogya, Thome Pazman de Zylas et domine Sophie consortis, necnon Dominici et Emerici, filiorum dicti Iohannis Litterati exhibite sunt coram nobis et producte quedam littere venerabilis conventus ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie fassionales, in pargameno privilegialiter confecte et pendenti sigillo eiusdem conventus consignate, quibus mediantibus nobilis Ladislaus filius nobilis condam Georgii Kys de Andrashaza ex nobili olim domina Elena consorte eiusdem Georgii Kys procreatus ac domina Katherina consors nobilis Dominici Ispán de eadem Andrashaza onera et quelibet gravamina Anthonii filii ac puellarum Apolonie et Ursule, filiarum dicti Ladislai omniumque fratrum, proximorum et consanguineorum ipsorum in subscriptis super se assumendo totales porciones ipsorum possessionarias in possessione Zakalos alio nomine Laak nuncupata, in comitatu Comaroniensi exitenti habitas simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet prefatis Iohanni Litterato ac Egidio et Balthasari de Bogya, Thome Pazman de Zylas et domine Sophie consorti, necnon Dominico et Emerico, filiis dicti Iohannis Litterati ac aliis in eisdem litteris prefati conventus nominatim conscriptis ipsorumque heredibus et posteritatibus utriusque sexus universis modo et ordine ac condicionibus inferius, in tenore earundem litterarum [...] contentis in perpetuum vendidisse et inscripsisse dinoscebantur, tenoris [.. .]pti et supplicatum itaque extitit maiestati nostre pro parte dicti Iohannis Litterati [...] prenominatorum, ut easdem litteras dicti conventus [...] nostris privilegialibus verbotenus [...] premisse vendicioni et perennali inscripcioni ac aliis omnibus [...] inferius in tenore earundem litterarum expressis [...] [...] monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris, presencium noticiam habituris salutem in [...] salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire [... nobilis Ladislaus] filius nobilis condam Georgii Kys de Andrashaza ex [nobili] olim domina Elena consorte eiusdem Georgii Kys progenitus ac domina Katherina consors nobilis Dominici Ispán de eadem Andrashaza [...] domine Katherine suum benivolum consensum pariter et assensum prefa[...] domina Katherina onera et quelibet gravamina Anthonii filii ac puellarum Apolonie et Ursule, filiarum dicti Ladislai omniumque fratrum, proximorum et consanguineorum ipsorum in infrascriptis super se assumendo sunt confessi sponte et libere in hunc modum [...] porciones possessionarias ipsorum in possessione Zakalos [alio nomine Laak nuncupata], in comitatu Comaroniensi existenti habitas simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, [agris,] pratis, pascuis, fenetis, campis, silvis, nemoribus, rubetis, montibus, vallibus, [vineis vineajrumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, [...] lacubus, puteis, fontibus, arundinis et arundinetis ac molendinis et eorundem locis, genera-