Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 44 Oklevelek 1452 partem occidentalem ipsum flumen Egrug ad partem orientis separat sepedictam terram Isay, ad partem vero occidentalem terras ville Norap et terras magistri Zunkur, item abhinc [eundo pervenijtur ad quoddam fossatum magnum, in cuius fossati ambobus finibus habentur mete duplicate, que separant terram Isay a ter­ris nobilium de Norap et prefati magistri Zunkur; item transeundo ipsum flumen Myruhch ad partem aquillonis in prato Myruhch sunt due mete antique; abhinc procedendo versus orientem circa quasdam terras arabiles est una meta antiqua; deinde transeundo quendam rivulum [pervenitur] ad flumen Thapolcza ad duas metas antiquas et ibidem cursus ipsarum metarum terminantur. Adiecerunt eciam idem homo vester et noster, [quod] ubicunque in supradictis locis et cursibus [me­tarum] duas [metas anti]quas invenissent, ipsi de novo terciam novam iuxta easdem erexissent et eandem possessionem Isay nemine contradictore existente presenti­­bus commetaneis et vicinis eiusdem statuissent Iohanni filio Dyonisii [antedicto]. Datum feria sexta proxima ante dominicam Reminiscere, anno Domini millesimo CCCmo XXVII0.2 Nos siquidem, ut ex debito suscepti regiminis [uniuscuiusque meritoria] ser­vitia metiri debemus, [racionabiliter et pensare] ex huiusmodi relacione predicti capituli ecclesie Wesprimiensis predictam terram sew possessionem fore regina­lem et ad nostram collationem pertinere cog[noscentes consideratis et inspectis] fidelibus servitiis eiusdem Iohannis, quibus eidem domino nostro regi et nobis fi­deliter et laudabiliter [studuit complacere volentesque] fidelitatibus et serviciorum meritis eiusdem de benignitate [reginali correspondere muneribus) donativis memo­ratam terram sew possessionem Isay nuncupatam cum omnibus suis utilitatibus, sessionibus videlicet, terris arabilibus et campestribus, locis molendinorum, pra­tis, [aquis et aliis pertinendis universis sub] metis antiquis et terminis prenotatis ex beneplacito et consensu eiusdem domini nostri regis et de consilio baronum nostrorum eidem Iohanni in aliqualem recompensationem suorum serviciorum et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donavimus et contulimus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam. Ut igitur huius nostre donacionis et collationis series robur optineat perpetue firmitatis nec per quempiam in posterum valeat in irritum retractari, pre­sentes concessimus litteras privilegiales duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris, domini Herrici Dei gratia episcopi Wespri­miensis, aule nostre cancellarii, fidelis nostri, anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo septimo, quinto Kalendas Maii.3 Nos itaque iustis peticionibus prefati Georgii, quo supra, nobis porrectis in­clinati [.. .]tas litteras de verbo ad verbum [...] diminucione et augmento aliquali transcribi et transsumpmi tenoremque earundem presentibus litteris nostris pen­dentis sigilli nostri munimine roboratis eidem duximus concedendas. Datum fe­ria sexta proxima ante festum Beati Ambrosii doctoris, anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo secundo. 14-15 feria sexta... ] 1327. márc. 6. 34-35 anno Domini... ] 1327. ápr. 27. 39-41 feria sexta... ] 1452. márc. 31.

Next

/
Oldalképek
Tartalom