Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok

5 10 15 20 25 30 35 370 Függelék I. 1461 rescribatis. Datum Trinchin, sabbato proximo post festum Circumcisionis Domini, anno eiusdem [millesimo] quadringentesimo sexagesimo primo. Et [...] earundem continenciam una cum prefato Georgio filio Luce de Ayka [...] videlicet honorabilem magistrum Tliomam de Sándor socium et concanonicum nostrum ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio fidedignum duxi­mus destinandum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in festo Beate Agnetis virginis et martiris proxime elapso in comitatu Wesprimiensi simul procedendo ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, nobilibus et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palam et oculte de premissis diligenter investigando omnia premissa sic esse, fuisse et facta fore scivissent, sicuti vestre serenitati dictum extitisset et que­madmodum tenor litterarum vestrarum per omnia contineret predictarum. Facta itaque huiusmodi inquisicione prelibatus homo vester dicto nostro testimonio pre­sente eodem die prefatos priorem et conventum ecclesie Sancti Michaelis archangeli de dicta Leweid in facie possessionis ipsorum iam fate Leweld ipsosque Brictium de Waryas, Matheum de Budawary et Mathiam de Thapolcza ibidem personali­ter repertos aliosque prenominatos nobiles familiares eiusdem prioris et conventus similiter in eadem Leweld contra annotatos Leonardum de Ayka, Benedictum, Emericum, Petrum filium Petri, Benedictum et Gregorium de eadem Ayka ad tri­cesimum secundum diem prenarrati festi Beate Agnetis virginis et martiris nunc affuturum in vestre serenitatis personalem, ubicunque Deo duce intra ambitum regni vestri eadem constituta fuerit, evocasset presenciam racionem premissorum reddituros efficacem litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante, prenomi­natos denique iobagiones eorundem eisdem statuere committendo insinuassetque ibidem eisdem, ut sive ipsi in prenarrato tricesimo secundo die predicti festi Beate Agnetis virginis et martiris nunc affuturo coram eadem vestra personali presencia, ubi eotunc eadem fuerit constituta, compareant et prenominatos eorundem ioba­giones statuant sive non, eadem ad partis comparentis instanciam id faciet in pre­missis, quod iuri et iusticie videbitur expediri. Datum tercio die diei inquisicionis, evocacionis et insinuacionis predictarum, anno Domini supradicto.1 Hátán: Ex a(ctoribus) Leonardus personaliter, pro aliis cum Wesprimiensis et iudicis curie. Pro i(n causam attracto), scilicet priore et conventu Nicolaus Litteratus de Thard cum eorundem. A(ctor) declarat tribus, ea presenti, alia Sancti Martini et tercia comitis Wesprimiensis. I(n ca­usam attractus) non. Et quia partes non ampliori eo, quod iidem i(n causam attracti) habent gráciám, ideo officialis suus iurabit pro priore et conventu Lmo se XII Ianuarii coram Wesp­rimiensis, item ex parte iobagionum et familiarium ignobilium erga ipsum habitorum XV die iuramentalis deposicionis faciet iudicium coram eo iudice nobilium comitatus Wesprimiensis. 1 A pannonhalmi konvent jelentését lásd a 632. szám alatt. 1-2 sabbato... ] 1461. jan. 3. 7 in festo... ] 1461. jan. 21. 19-21 ad tricesimum secundum diem... ] 1461. febr. 21. 29-30 tercio die... ] 1461. jan. 23. 32 cum eorundem) Utána kihúzva: pro alio eorum, scilicet Brictio idem cum Wesprimiensis. 35 conventu ] Utána kihúzva: et alii i(n causam attracti) generaliter.

Next

/
Oldalképek
Tartalom