Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 216 Oklevelek 1479 aliquo suo adversario racione ipsius possessionis Usa aliquam disposicionem sine scitu ac consensu et preter voluntatem eorundem Emerici et Bartholomei faceret vel in posterum in aliquo loco credibili, capitulo vel conventu fecerit, quod absit, vel huiusmodi disposicionem inter ipsos factam quoquo modo infringeret, extunc idem Georgius in facto succubitus facti potenciális convincatur contra prenomi­­natos Emericum et Bartholomeum, econverso vero, si iidem Emericus et Bartho­­lomeus ipsam disposicionem non observarent vel infringerent, extunc similiter et ipsi contra prefatum Georgium in quinquaginta marcis denariorum convincantur. Promisit idem Georgius universas litteras, quas super premissa possessione Usa ad presens habet vel in posterum haberet vel habere poterit, eisdem Emerico et Bartholomeo reddere ac manibus eorundem assignare, vigore quarum iidem pro­cedere et se contra quosvis inpetitores defendere valeant atque possint, ad que premissa eedem partes (se) sponte obligarunt coram nobis vigore et testimonio presencium mediante. Datum in festo Assumpcionis Beate Marie Virginis gloriose, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo nono. 720. 1479. augusztus 15. — A pannonhalmi konvent jelenti Mátyás királynak, hogy Csupor Demeter győri püspök Száva nevű birtokát bejárták és azt a püspöknek rendelték, Pál csornai prépost nevében azonban ellentmondás történt. Papír, hátán zárópecsét nyoma. Csornai konv. mit. 40 III 2/7 (Sopron 5557) (DF 265167) — Külzet: Personali presencie regie maiestatis. Pro honorabili domino Paulo preposito et conventu de Chorna contra reverendum in Christo patrem, dominum Demetrium Chw­­por, episcopum ecclesie Iauriensis ad octavas festi Beati Michaelis archangeli evocacionis par. Serenissimo principi, domino Mathie Dei gracia regi Hungarie, Bohemie etc., domi­no eorum graciosissimo conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie oracionum suffragia in Domino devotarum. Litteras vestras nobis directas honore, quo decuit, recepimus in hec verba: Mathias Dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie salutem et gráciám. Dicitur nobis in persona fidelis nostri, reverendi in Christo patris, domini Demetrii Chwpor epi­scopi ecclesie Iauriensis, quomodo quedam possessio sua Zawa vocata, in comitatu Iauriensi existens, nunc aput manus suas pacifice habita metarum reambulacione et erectione plurimum indigeret. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Thomas Babothy de Fewlfalwa aut Matheus de Ewrken vel Philippus sin Valentinus de Zap seu Sebastianus de dicta Ewrken sive Iohannes Werthesy de Bewn aliis absentibus homo noster ad faciem dicte possessionis Zawa vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legittime convocatis et presentibus acce­dendo reambulet eandem per suas veras metas et antiquas, novas iuxta veteres in 14-15 in festo... ] 1479. aug. 15.

Next

/
Oldalképek
Tartalom