Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 210 Oklevelek 1479 post festum Undecim Milia Virginum, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo. 714. 1479. március 29. — A pannonhalmi konvent előtt Hédervári Imre és Miklós, valamint Vértesi János a Győr megyei Berencs és Apaibőny birtokaik közötti vitás földdarab ügyét illetően kiegyeznek. Hártya, plicáján selyemzsinór. PML, Antemohácsiana 134 (Nagykőrös 10) (DF 280204). Nos conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie memorie commendamus tenore presencium significando, quibus expedit, universis, quod Iohannes Litteratus de Thewlghe pro magnifico Emerico Bano et Nicolao de Hedrehwara cum procuratoriis litteris conventus cruciferorum de Alba ab una, parte vero ex altera Iohannes Werthesy de ApayBewn personaliter coram nobis constituti sunt confessi in hunc modum, quod licet inter ipsos radoné quarundam terrarum arabilium et pratorum inter predium Berenche ipsorum Emerici Bani et Nicolai de Hedrehwara et possessionis ApayBewn dicti Iohannis Werthesy omnino in comitatu Iauriensi existencium et habitarum questionis et controversionis materia orta fuerit et suscitata, tamen ipsi ordinacione et disposicione nonnullorum proborum virorum pacem parcium zelancium interveniente taliter concordassent, quod [ipsi] sedatis universis causis ipsorum, litteras eciam causales quaslibet vanas, cassas et frivolas relinquissent et commisissent, insuper sese mutuo ac alios quoslibet ad eos pertjinentes] quittos et expeditos ac modis omnibus absolutos reddidissent et commisissent, ymmo reddiderunt et commiserunt coram nobis, super particulis autem terrarum arabilium et fenilium infrascriptorum taliter concordassent, quod primo penes viam Wasywth appellatam, que via exiit de possessione Was ad possessionem Ewrken, et penes eandem viam unam metam terream antiquam reperissent, quam renovassent et penes eandem unam metam similiter novam terream erexissent; deinde eundo ad partem occidentalem inter terras arabiles duas metas terreas erexissent; inde similiter eundo ad eandem plagam occidentalem inter terras arabiles duas metas terreas erexissent; similiter vero ad partem occidentalem inter prata penes fluvium Fyzegh vocatum duas novas metas terreas erexissent; abhinc ad eandem plagam penes fluvium Fyzegh transeundo per bonum spácium iterum duas metas terreas novas erexissent; inde ad unum monticulum ad eandem plagam transeundo et in eodem monticulo duas metas terreas erexissent, quarum una semper a plaga australi seu aquilonali predii Berenche ipsorum Emerici Bani et Nicolai de Hedrehwara, a plaga vero meridionali dicte possessionis ApayBewn ipsius Iohannis Werthesy cursum tenent; tandem transeundo ad magnum montem ibique tres metas antiquas angulares reperissent, quarum prima a plaga orientali ipsius predii Berenche dictorum Emerici Bani et Nicolai de Hedrehwara, secunda vero a plaga meridionali ipsius possessionis ApayBewn annotati Iohannis Werthesy, tercia siquidem meta a plaga occidentali nobilium de Ewrken; et sic reambulaciones metarum inter predium Berenche prenominatorum Emerici Bani et Nicolai de Hedrehwara