Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 126 Oklevelek 1464 ut fuerit expediens, octavas ad predictas eidem nostre personali presencie fideliter rescribatis. Datum Bude, sabbato proximo post festum Beate Marie Magdalene, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto. Nos itaque mandatis eiusdem vestre serenitatis semper obedire cupientes, ut tenemur, una cum prefato Demetrio Parvo de Werebel de curia vestra regia ad id transmisso nostrum hominem, videlicet religiosum fratrem Iacobum sacerdo­tem nostrum conventualem ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis uniformiter re­tulerunt eo modo, quod ipsi in festo Beati Mathei apostoli proxime preterito in comitatu Komaroniensi simul procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palam et occulte diligenter de premissis inquirendo omnia premissa et quevis premissorum singula sic facta fore rescivissent, quemadmodum vestre dic­tum extitisset serenitati et prout tenor litterarum vestrarum per omnia continet prescriptarum. Qua inquisicione sic facta idem homo vestre serenitatis dicto nostro testimonio presente die in eodem ad prefatos Nicolaum et Iohannem Fysy, ad dic­tam possessionem Olcha accedendo eosdem ibidem ammonuisset, ut ipsi pretactas porciones possessionarias in dicta Olcha habitas, sed et litteras et litteralia instru­menta prelibatis Demetrio Litterato et domine Katherine consorti sue remittere et reddere deberent et tenerentur, qui quidem premissa facere recusassent, ob hoc idem homo vestre serenitatis dicto nostro testimonio presente die in eadem pre­fatos Nicolaum et Iohannem Fysy in eadem Ocha, quemlibet eorum de porcione sua possessionaria in eadem habita contra annotatos Demetrium Litteratum et dominam Katherinam consortem suam ad octavas festi Beati Michaelis archangeli nunc venturas in vestre serenitatis personalem evocasset presenciam racionem pre­missorum reddere efficacem litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante insinuassetque ibidem eisdem, ut sive ipsi octavis in predictis coram ipsa vestra personali presencia compareant sive non, eadem ad partis comparentis instanciam id faciet in premissis, quod iuri videbitur expediri. Datum octavo die inquisicionis, ammonicionis, evocacionis et insinuacionis predictarum, anno Domini supradicto. 650. 1464. október 12. — A pannonhalmi konvent jelenti Ország Mihály nádornak, hogy Pál csornai prépostot a Nagybaráti birtokban lévő Csókateleke birtokrészbe be akarták vezetni, de Hédervári János nevében tiltakozás történt. Papír, hátán zárópecsét nyoma. Csornai konv. mit. 40 III 3/3 (Sopron 5485) (DF 265096) — Külzet: Domino palatino. Pro religiosis viris, dominis fratribus Paulo preposito et conventui ecclesie Beati Michaelis archangeli contra egregium Osvaldum de Hederwara et alios intrascriptos ad octavas festi Beati Michaelis archangeli introductionis et statucionis reláció. 2-3 sabbato proximo... ] 1464. júl. 28. 9 in festo... ] 1464. szept. 21. 24-25 ad octavas... ] 1464. okt. 6. 29-30 octavo die... ] 1464. szept. 28. 38 alios intrascriptos] aliis intrascriptis

Next

/
Oldalképek
Tartalom