Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára III. (1439-1499) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 10. (Győr, 2010)

Oklevelek

124 Oklevelek 1464 Amicis suis reverendis, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Pannonie Michael Orzag de Gwth regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum amiciciam paratam cum honore. Dicitur nobis in persona Nicolai Iwachon dicti de Andras­­haza, quod licet alias Blasius Chylek dictus, iobagio ipsius exponentis, alias vero 5 iobagio Andree Parvi de KysErk castellani castri Werpecz habita licencia iustoque terragio deposito et aliis debitis suis legittime persolutis iuxta regni consuetudi­nem se ad possessionem dicti exponentis Erk vocatam in comitatu Comaroniensi existentem habitam transtullerit moraturus, tamen completo quintodecimo die, ut moris est, dum idem Blasius iobagio ipsius exponentis res et bona sua deduci io et deportare voluisset, tunc prefatus Andreas Parvus circa festum Beati Iacobi apostoli proxime preteritum in ipsum Blasium irruendo, ubi, si idem se defendere non valuisset, ibidem interimere voluisset, universas res et bona, scilicet cuncta clenodia domus, necnon fruges et segetes ipsius Blasii recepisset et abstullisset potencia mediante in preiudicium dicti exponentis et dampnum valde magnum, is Super quo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Iohannes Chaka aut Matheus vel Anthonius sin Valentinus de Aranyas sew Iohannes Pathoch de Wy­­thelek sive Thomas neve Anthonius Zarka dicti de Ronka aliis absentibus homo noster scita prius premissorum mera veritate evocet prefatum Andreám Parvum 20 contra annotatum exponentem ad octavas festi Beati Michaelis archangeli nunc venturas racionem de premissis redditurum efficacem litis pendencia, si qua foret inter ipsos, non obstante, insinuando ibidem eidem, ut sive ipse in dictis octavis coram nobis compareat sive non, nos ad partis comparentis instanciam id facie­mus in premissis, quid iuri videbitur expediri. Et post hec huiusmodi inquisicionis, 25 evocacionis et insinuacionis seriem cum nomine evocati octavas ad easdem nobis amicabiliter rescribatis. Datum in Sambuk, feria quinta proxima post festum As­­sumpcionis Beatissime Virginis Marie, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto. A szöveg alatt: Domini et fratres nostri, experiatis istam litteram, sicut est modus. Frater 30 Georgius custos propria manu aperui in campo Barathy. Hátán: Homo palatinalis Matheus de Aranyasy, testimonium frater Ladislaus, execucio facta feria secunda proxima post festum Beati Bartholomei apostoli, evocacio de Erke ad octavas Beati Michaelis. 10—11 circa festum... ] 1464. júl. 25. 13 ipsius Blasii ] Utólag beszúrva a sor fölé. 20—21 ad octavas... ] 1464. okt. 6. 26-28 feria quinta... ] 1464. aug. 16. 32 feria secunda... ] 1464. aug. 27.

Next

/
Oldalképek
Tartalom