Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 72 Oklevelek 1411 Quibus presentatis prefatus procurator dicti domini abbatis racionem pre­­misse contradictorie inhibicionis assignare postulavit per Nicolaum filium Ladislai supradictum coram nobis. Quo percepto idem Nicolaus personaliter in nostram specialem exurgendo presenciam respondit ex adverso, quod ipse tempore premis­­se possessionarie reambulacionis pro eo contradictionem fecisset prenotatam, quia prefatus dominus Martinus abbas per prescriptam suam possessionariam reambu­­lacionem magnam particulam terre sue de dicta possessione sua Deem ad dictam terram Kethelaka vocatam aplicare et anectere voluisset. Et quia idem Nicolaus super prescripta possessione Deem ad nostram iudiciariam requisicionem litteraria instrumenta metalia minime habere referebat nosque absque reambulacione et revi­sione metarum dictarum possessionum parcium prescriptarum in eisdem iudicium congruens facere non poteramus et ad eam faciendam noster et vestri homines ne­cessario transmitti debere videbantur, pro eo fideliteti vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestros mittatis homines pro utrisque partibus pro testimo­niis fidedignos, quibus presentibus Sigismundus de Mezewnyew vel Petrus de villa Ech aut Ladislaus de Maglód sive Michael de Tur sive Iohannes de Varcya aliis absentibus homo noster per nos ad id specialiter transmissus in octavis festi Beati Michaelis archangeli nunc venturis et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad fa­cies prescriptarum possessionum Kethelaka et Deem vocatarum vicinis earundem universis inibi legitime convocatis et dictis partibus vel earum legitimis procurato­ribus presentibus accedendo primo prescriptam possessionem Kethelaka secundum demonstracionem dicti domini abbatis vel legitimi sui procuratoris semper ad illas plagas et loca, ad quas videlicet et que cursus dictarum metarum in prescripta clausula contentarum procedere denotant, tendendo undique reambulet et signis metalibus consignet; demum vero pretaxatam possessionem Deem secundum de­monstracionem annotati Nicolai filii Ladislai vel legitimi sui procuratoris similiter undique reambulet et signis metalibus consignet. Et si ipse partes in huiusmodi eorum possessionariis reambulacionibus concordes fuerint et sibi invicem non con­tradixerint, extunc prescriptis metis et signis metalibus inibi apparentibus metis aggravatis et acumulatis cuilibet parti suum ius possessionarium prescriptis me­tis a sese separatum et distinctum statuat et committat perpetuo possidendum. Partibus autem discordantibus et sibi invicem contradicentibus particulam seu ter­rarum particulas inter ipsarum parcium demonstraciones in lite remanentem seu remanentes visa undique qualitate, quantitate, fructuositate et valore eiusdem vel earundem una cum aliis probis et nobilibus viris estimet eandem vel easdem con­digno eiusdem vel earundem precio et valore lege regni nostri requirente. Ibidem eciam id, que ipsarum parcium in dicta sua reambulacione veriores et apparenciores metas ostenderit et que ipsarum in dominio dicte terre litigiose sit et existat, videat, conspiciat et diligenter intueatur. Et post hec ipsarum possessionarie reambulacio­nis, estimacionis et revisionis series cum cursibus metarum inibi erigendarum ad octavam diem dictarum octavarum nostre speciali fideliter rescribatis maiestati. Presentes autem propter absenciam venerabilis patris domini Eberhardi episcopi 15 15 Mezewnyew] Alatta kihúzva: Kapch. 17-18 in octavis... ] 1411. okt. 6. 26 Ladislai] Utá­na kihúzva: similiter undique. 29 extunc] Utána kihúzva: cuilibet parti. 35 una cum... viris] Utólag beszúrva a sor fölé. 40-41 ad octavam... ] 1411. okt. 13.

Next

/
Oldalképek
Tartalom