Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 1410 Oklevelek 61 veritatem, quam tandem nobis fideliter rescribatis. Datum Bude, feria sexta proxi­ma ante festum Beati Barnabe apostoli, anno Domini millesimo quadringentesimo decimo. Nos igitur mandatis vestre serenitatis semper obedire volentes, ut ex debito tenemur, una cum Iohanne de Kylethy homine vestro predicto nostrum hominem, videlicet discretum virum, dominum Emericum de Alsók plebanum et capellanum nostrum ad infrascriptam inquisicionem faciendam nostro pro testimonio transmi­simus fidedignum, qui postmodum exinde ad nos reversi nobis uniformiter retu­lerunt eo modo, quod idem homo vestre serenitatis presente eodem dicto nostro testimonio sabbato proximo ante festum Beatorum Viti et Modesti martirum nunc preteritum in comitatu Posoniensi simul procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac ab aliis cuiusvis status et condi­cionis dicti comitatus hominibus palam et oculte diligenter inquirendo talem de premissis rescivisset veritatem, quod omnia premissa et quevis premissorum singu­la sic et eatenus facta et perpetrata fuisse rescivisset, prout vestre dictum extitit maiestati et quemadmodum tenor litterarum vestrarum continet prescriptarum. Datum decimo die diei inquisicionis predicte, anno Domini supradicto. 351. 1410. június 23. — A pannonhalmi konvent jelenti Zsigmondi királynak, hogy a pozsonyi káptalan panaszát Szentgyörgyi Gróf Péter és fiai ibányi jobbágyainak a káptalan Papfalva nevű birtokán elkövetett hatalmaskodásáról igaznak tudta meg. Papír, hátára nyomott pecsét foltja. SNA, Pozsonyi kápt. mit. E 18 374 (DF 228071). Serenissimo principi, domino eorum, domino Sigismundo Dei gracia inclito regi Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. marchionique Brandenburgensi etc., Sacri Roma­ni Imperii vicario generali et regni Bohemie gubernatori, domino ipsorum gracioso conventus ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Panonie oraciones in Domino pias ac devotas. Litteras vestras inquisitorias nobis directas sumpma cum obediencia et reverencia recepimus in hec verba: Sigismundus Dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. marchioque Brandenburgensis etc., Sacri Romani Imperii vicarius generalis et regni Bohemie gubernator fidelibus suis, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Panonie salutem et gráciám. Dicitur nobis in personis honorabilium virorum, dominorum Iohannis prepositi et capituli ecclesie Posoniensis, quod magister Petrus dictus Groff senior, necnon Petrus et Ladislaus filii eiusdem ac Martinus et Eberhardus filii Templini iunioris de Zenthgywrgh per quosdam iobagiones ipsorum in pos­sessione ipsorum Iban vocata commorantes circa festum Beati Georgii martiris proxime preteritum quasdam aquas et piscaturas Danubiales ad ipsorum posses­sionem, utputa prepositi et capituli, Papfalua vocatam rite pertinentes piscari et * 24 1-3 feria sexta... ] 1410. jún. 6. 9 homo] Utólag beszúrva a sor fölé. 10-11 sabbato... ] 1410. jún. 14. 14 rescivisset] rescivissent 15 rescivisset] rescivissent 17 decimo die... ] 1410. jún. 23. 32 in personis] Utólag beszúrva a sor fölé. 36-37 circa festum... ] 1410. ápr. 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom