Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)
Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok
5 10 15 20 25 30 35 40 1423 Függelék I. 359 veniendo presenciam idem Valentinus Litteratus in persona dicti domini archiepiscopi retulisset et allegasset eo modo, quod quia idem dominus archiepiscopus ecclesie Strigoniensis prescripti monasterii de Chorna verus foret fundator et patronus ipsumque monasterium suis iuribus hereditariis ditasset possessionibus, ideo ipse dominus archiepiscopus premissam causam eiusdem domini prepositi ad se recipiendo, veluti causas suas proprias prosequi et exequi vellet iure exposcente, quibus perceptis ipso comite Symone prefatum dominum prepositum de Chorna racione previa causa de premissa exmittente ac prefatum dominum archiepiscopum litem in presentem recipiente, ad hoc idem Valentinus Litteratus in persona eiusdem domini archiepiscopi subiunxisset in hunc modum, quod prescripte littere annotati domini Henrid palatini et comitis Posoniensis privilegiales per prefatum procuratorem dicti capituli Iauriensis modo, quo supra, exhibite in superioribusque sensualiter conscripte pro rectificacione metarum pretitulate porcionis possessionarie eiusdem capituli Barathy vocate insufficientes, ymmo nullius forent vigoris et virtutis eo, quod prescripti udvornici una cum pretitulato capitulo Iauriensi in presencia dicti Henrid palatini et comitis Posoniensis in facto dicte terre Barathy, veluti condicionarii in preiudicium iurium regalium premissam facere non valuissent composicionem et ob hoc idem dominus archiepiscopus secundum cursus metarum in eisdem litteris privilegialibus conscriptarum una cum prefato capitulo Iauriensi premissam possessionariam facere nollet reambulacionem. Hiis itaque habitis prefato procuratore dicti capituli Iauriensis in persona eiusdem in contrarium premissorum ipsas litteras privilegiales dicti domini Henrici palatini pro rectificacione predictarum metarum eiusdem terre Barathy ipsius capituli Iauriensis multum vigorosas fore et ipsam possessionariam reambulacionem non aliter, nisi solum secundum cursus metarum litteris in eisdem specificatarum ipsum capitulum peragrare velle referente, licet idem comes Symon inter ipsas partes in premissis iudicium facere voluisset, tamen discussionem premissorum tum propter altercatorias obiectiones procuratorum parcium predictarum, tum edam propter absenciam prelatorum et baronum regni una cum eodem comite Symone adiudicare debendum ad octavas Epiphaniarum Domini tunc venturas, ad interessenciam prelatorum et baronum regni duxisset prorogandam.3 A quibus quidem octavis festi Epiphaniarum Domini dum discussio premissorum partes inter prenotatas primo secundum series ipsius comitis Symonis et tandem eodem comite Symone ab hac luce decesso dictoque honore iudicatus curie regie vacante eiusdem domini nostri regis demumque ipso honore iudicatus curie regie per regiam clemenciam comiti Petro de Peren dato litterarum eiusdem prorogatoriarum continencias ventilando simul cum iudiciis duodecim marcarum dupplatis, eidem comiti Petro per ipsum capitulum persolvendis ad octavas festi Beati Georgii martiris, in anno Domini millesimo quadringentesimo sedecimo preteritas prorogative devenisset. Tandem ipsis octavis adherentibus Ladislaus archidiaconus pro prefato capitulo ecclesie Iauriensis cum procuratoriis litteris eiusdem ad ipsius comitis Petri veniens presenciam presente Valentino Litterato, qui pro prefato domino Iohanne archiepiscopo cum procuratoriis litteris eiusdem coram eodem 28 altercatorias] altercaciones 30 ad octavas... ] 1414. jan. 13. 38-39 ad octavas... ] 1416. máj. 1. 42 ipsius] Előtte kihúzva: nostram.