Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok

5 10 15 20 25 30 35 326 Függelék I. 1411 nunc elapso procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus vi­delicet et igno[bilibus ac ab aliis cui]usvis status et condicionis dicti comitatus, necnon districtus Challokwz hominibus palam et oculte diligenter inquirendo om­nia pre[missa et quevis premis]sorum singula sic et eatenus facta et perpetrata fuisse rescivisset, prout vestre dictum extitisset maiestati et quemadmodum tenor litterarum vestrafrum per omnia continet pre)scriptarum, dempto tamen, quod de quantitate et valore dampnorum veritatem scire nequivisset. Datum decimo die diei i[nquisicionis predicte, a]nno Domini supradicto.1 Hátán: Partes ad iuratos. 1 A pannonhalmi konvent jelentését lásd a 355. szám alatt. 12. 1411. július 5. - Rozgonyi Simon országbíró a turóci prépost kérésére átírja Henrik nádornak a győri káptalan által előtte bemutatott 1261. évi oklevelét. Papír, hátára nyomott pecsét foltja. DL 521 (Acta Iesuitica, Tyrnavia 27 88). Újkori másolata: DL 25051 (Acta Iesuitica, Tyrnavia 20 16). — Kiadása: Fejér, CD X/5. 204- 205. (87) — Regesztája: ZsO III. 618. Nos comes Symon filius Nicolai de Rozgon iudex curie serenissimi et magnifici principis, domini Sigismundi Dei gracia incliti regis Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. marchionisque Brandenburgensis etc. memorie commendantes tenore presen­­cium significamus, quibus expedit, universis, quod cum in causa inter honorabile capitulum ecclesie Iauriensis agens ab una et inter religiosum virum, dominum fratrem Bernhardum prepositum ecclesie de Turuch ac conventum loci eiusdem in causam attractos parte ex altera iuxta continendam litterarum nostrarum proro­­gatoriarum super factis in quibusdam litteris nostris evocatoriis et prorogatoriis ac conventus ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Panonie rescripcionalibus con­tentis in presentibus octavis festi Penthecostes coram nobis habita honorabilis vir, dominus Ladislaus archydiaconus kathedralis et canonicus in dicta ecclesia Iau­­riensi pro eodem capitulo Iauriensi cum procuratoriis litteris eiusdem in nostram veniens presenciam quasdam litteras privilegiales condam Henrici palatini et co­mitis Posoniensis coram nobis in iudicio exhibuisset, mox Valentinus de Mathynch legitimus procurator prefati domini Bernhardi prepositi et conventus ecclesie de Turuch in nostram exurgens presenciam in personis eorundem domini prepositi et conventus retulit et allegavit eo modo, quod ipsi dominus prepositus et conventus paribus premissarum litterarum privilegialium pro rectificacione et conservacio­­ne porcionis possessionarie ipsorum in possessione Barathy vocata in comitatu Iauriensi existenti habite sumpme indigerent, petens nos hiis dictis, ut tenorem earundem litteris nostris patentibus verbotenus inseri et transscribi faciendo eis­dem domino preposito et conventui dare et concedere dignaremur, quarum tenor is est: 7-8 octavo die... ] 1411. márc. 31. 26 in presentibus octavis... ] 1411. jún. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom