Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Függelék I. - A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok

Függelék I. A pannonhalmi konvent hiteleshelyi tevékenységéhez köthető egyéb kiadványok í. 1261. — A győri káptalan és a baráti udvarnokok közötti, Henrik nádor előtt folyó perben a felek fogott bírák útján megegyeztek. Átírás Rozgonyi Simon országbírónak 1411. július 5-én kiadott oklevelében. Az oklevél 5 szövegét lásd a jelen függelékben, a 12. szám alatt. — Kiadása: Fejér, CD II. 382-383.; uo. VII/5. 328-329. (193). Nos Henricus palatinus, comes Posoniensis significamus tenore presencium, quibus expedit, universis, quod Nicolaus decanus et totum capitulum Gerriensis ecclesie accepto a nobis pristaldo traxerunt in causam coram nobis odvornicos de villa Ba- 10 rath super facto terre sue existentis in villa Barath, super qua contencio mota fuit inter partes, et cum ipsa causa diucius coram nobis verteretur, tandem partibus volentibus permisimus ipsam per arbitrium bonorum virorum per partes suscepto­rum amicabiliter ordinari, postmodum autem partes ad nos revertentes pari voce dixerunt, quod ipsi odvornici de Barath dedissent terram ecclesie Gerriensis in 15 una parte metis separatam, quam quidem terram et metas ad verba odvornicorum prefatorum eidem ecclesie confirmavimus presencium auctoritate. Et sicut utraque pars nobis retulit, mete ipsius terre sic distinguntur: prima igitur meta terre dicte ecclesie incipit a villa cruciferorum et venit ad locum, qui vulgo Fyrrestelukarra vocatur, deinde autem veniens transit verticem Cherkod in latitudine et venit ad 20 locum Baratiteluk vocatum, ubi prius villa Barath residebat. Dehinc autem venit ad locum, qui vulgo Cacasto vocatur, qui totaliter est ecclesie Gerriensis, deinde venit ad Pethlend et iuxta Pethlend eundo per magnam viam venit iterum ad vil­lam cruciferorum, ubi prius incepta fuit et ibi terminatur. Silva autem, que est eis ab antiquo possessa, est communis cum populis ecclesie antedicte, pristaldo igitur 25 huius cause Ita filio Nicolai existente. Ut autem huius rei series salva semper con­sistat, litteras nostras concessimus ad peticionem parcium sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo LXI°. 16 utraque] ultraque

Next

/
Oldalképek
Tartalom