Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 300 Oklevelek 1437 dictus de Chege ab una, parte vero ex altera nobilis domina Veronica vocata, consors scilicet Laurencii de Swr onus et gravamen Ladislai filii Michaelis de Almas fratris sui ac aliorum quorumlibet fratrum et proximorum suorum super se assumpmendo coram nobis personaliter constituti et oraculo vive vocis sunt confessi in hunc modum, quod licet inter ipsos radoné et pretextu quarundam rerum paraffernalium condam nobilis domine Ursula vocate, filie prefati Michaelis, consortis vero olym Petri Ruffi de Bankhaza in possessione Borba eidem provenire debencium litis materia exorta et aliquamdiu ventilata extiterit, tamen per composicionem multorum proborum et nobilium virorum interveniente taliter concordassent, ymmo concordarunt coram nobis, quod prefati Petrus, Emericus et Thomas fratres predicti condam Petri Ruffi super dote et rebus paraffernalibus predictis omnimodam satisfactionem annotate domine Veronice filie et Ladislao filio Michaelis de Almas solvendo sexaginta florenos auri impendissent, unde eadem domina Veronica sua, necnon dicti Ladislai fratris ac aliorum fratrum suorum in personis dictos Petrum, Emericum et Thomam radoné predicte dotis et rerum paraffernalium prefate domine Ursula vocate, sororis sue carnalis in dicta possessione Borba eidem provenire debencium commisit expeditos et omnibus modis absolutos vigore et testimonio presencium mediante. Datum in dominica Exurge, anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo septimo. 553. 1437. március 16. — A pannonhalmi konvent jelenti Zsigmond királynak, hogy a nyúlszigeti apácák ügyében írt királyi parancslevelet bemutatta Győr megye alispánjának és szolgabíráinak, akik a nyúlszigeti apácák és a győri őrkanonok között Pathas birtok ügyében folyó per elintézéséről tájékoztatták a konvent kiküldöttjét. Papír, hátán zárópecsét töredéke. DL 13025 (Mon. Poson. 35 29) — Külzet: Domino imperatori. Pro religiosis dominabus sanctimonialibus ecclesie Beate Marie Virginis de Insula Leporum exhibicionis reláció. Serenissimo principi, domino Sigismundo Dei gracia Romanorum imperatori semper augusto ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. regi, domino ipsorum metuendo conventus monasterii Sancti Martini Sacrimontis Pannonie oraciones in Domino debitas et devotas. Cum perpetua fidelitate litteras vestre serenitatis preceptorias comiti seu vicecomiti et iudicibus nobilium comitatus Iauriensis loquentes sumpma cum obediencia recepimus in hec verba: Sigismundus Dei gracia Romanorum imperator semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex fidelibus nostris, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Panonie salutem et gráciám. Fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus alias litteras nostras cum presentibus vobis exhibendas, pro religiosis dominabus, sanctimonialibus ecclesie Beate Marie Virginis de Insula Leporum, necnon ipsarum iobagionibus in possessione earum Pathas vocata commorantibus confectas comitique seu vicecomiti et iudicibus nobilium co-15-16 rerum paraffernalium ] rebus paraffernalibus 18-19 in dominica... ] 1437. febr. 3.