Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 182 Oklevelek 1425 Stephani de Kanisa secundum demonstracionem dicti Ladislai de Pastor legittimi procuratoris eorundem similiter hoc modo reambulassent, quod primo incepis­sent penes dictam viam, qua de laurino itur ad Ech, a quadam nowa meta dicte possessionis Zuthor dictorum Thome et Petri, quam scilicet metam ipse procura­tor dictorum prepositi et conventus ac magistri Stephani primam metam penes villam cruciferorum in dictis litteris Henrid palatini conscriptam esse retulisset, ubi vestri et nostri homines nullam apparendam ville aut loci predialis vidissent, ubi annotati Thomas et Petrus contradicendo asseruissent, quod ipsa meta es­set possessionis ipsorum Zuthor predicte, prelibatus vero procurator capitularis contradicendo asseruisset, quod ipsa meta non est circa villam cruciferorum, sed separaret possessiones Zuthor et Nywl predictas; abinde versus plagam orienta­lem eundo venissent ad quasdam tres metas, duas novas et unam antiquam inter easdem possessiones Zuthor et Nywl erectas, quas idem procurator prepositi et conventus ac magistri Stephani Fyewstelkarra dixisset, quem locum prefati nobiles et procurator capitularis (...), ubi a parte ipsius Nywl signum de terra fecissent et in consignacione annotatus Thomas et Petrus contradixissent; abinde per bo­num spácium eundo per quandam viam, que transit ad vineas, ubi inter easdem vineas venissent ad quendam locum spinosum, ubi tempore vindemie torcular solet poni, quem scilicet locum dictus procurator annotatorum prepositi et conventus ac magistri Stephani Cherkuth nominasset, ubi signum metale fecissent; deinde per ipsam viam ad eandem plagam eundo venissent ad unam metam terream in­ter possessiones Nywl et Zuthor habitam, quam procurator ipsorum prepositi et conventus ac magistri Stephani verticem Cherkuth esse dixisset prefatusque procu­rator capitularis non verticem Cherkuth, sed metam dictarum possessionum Nywl et Zuthor affirmasset, ubi signum metale fecissent et huic prefati Thomas et Petrus contradixissent; abinde obmittendo ipsam plagam, per quam viam eundo ad aqui­­lonarem plagam venissent ad quendam metam iuxta tenorem litterarum Nicolai Konth palatini erectam, usque quam annotatus (procurator) dictorum prepositi et conventus ac magistri Stephani verticem Cherkuth finem dixisset, ubi preliba­­ti Thomas et Petrus contradixissent; abinde per ipsam viam ad dictam plagam aquilonarem4 inter vineas existentem venissent ad quandam vineam, in cuius me­dio una meta esset, quam quidem vineam prefatus procurator dictorum prepositi et conventus ac magistri Stephani predium Barathitelek dixisset; deinde eundo ad orientalem plagam venissent ad quasdam duas metas, quas annotati Thomas et Petrus in reambulacione possessionis ipsorum Zuthor demonstrassent et huic annotati procurator capitularis, necnon Thomas et Petrus contradixissent; deinde eadem plaga orientali servata persaliendo quandam magnam viam venissent ad quendam locum graminosum, quem ipse procurator domini prepositi et conven­tus ac magistri Stephani locum Kakastow dixissent, ubi signum fecissent de terra et huic prefati procurator capitularis ac Thomas et Petrus contradixissent; dein­de adhuc ad eandem plagam venissent ad quandam viam, per quam de laurino venitur ad Ecch, persaliendoque ipsam viam venissent ad locum mete abolite, in quo prefati Thomas et Petrus ipsorum inchoassent reambulacionem, ubi prefatus * 22 7 vestri et nostri homines nullam apparenciam ] vestro et nostro hominibus nulla apparencia 22 habitam ] habitas 25 affirmasset ] affirmassent 29 dixisset ] dixissent

Next

/
Oldalképek
Tartalom