Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 1421 Oklevelek 137 Amicis suis reverendis, conventui ecclesie Sancti Martini Sacrimontis Panonie Ni­colaus de Gara regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum amiciciam paratam cum honore. Noveritis, quod frater Blasius sacerdos claustri ecclesie de Chorna, ordinis Premonstratensis pro religioso viro, domino fratre Anthonio preposito et conventu ecclesie predicte cum procuratoriis litteris eorum nostram veniens in pre­­senciam litteras nostras evocatorias vobis directas nobis demonstravit habentes hunc tenorem: Amicis suis reverendis, conventui ecclesie Sancti Martini... (Lásd az I. füg­gelékben, a 23. szám alatt.) Quibus presentatis ipse procurator antedictorum prepositi et conventus alle­gabat tali modo, quomodo prefatus Thomas Pognar et alii in causam attracti dictas litteras metales, quas ipsi actores requisivissent, pro dandis paribus earum exhi­buissent, dictas vero litteras donacionales, ut assumpsissent, minime exhibuissent, quare ipsi actores, sicuti prius, sic et nunc ipsum Thomam et dictos alios ad exhi­bendas huiusmodi eorum litteras donacionales necessario contra se evocari facere deberent ex eo, quia prefata possessio Barathy, de qua prescripta terre particula Zutor excisa fuisset, condicionariorum regalium prefuisset et, in quanta particula ibidem predecessores ipsius Thome et prescriptorum aliorum nobilitati et de condi­cionali servicio exempti extitissent et absoluti, eedem littere donacionales evidenter declararent, nam ipse Thomas Pognar cum dictis aliis in dicta possessione Barathy prefatorum prepositi et conventus multo maiorem porcionem, quam habere debe­ret, pro se conaretur usurpare in fraudem prepositi et conventus prescriptorum. Et quia ipsi in causam attracti ad premissa evocari debebant, idcirco vestram ami­ciciam presentibus petimus reverenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Iohannes Fodor vel Georgius aut Stephanus sin alter Georgius de Koromzo seu Mathias sive Symon de Hol neve Iohannes filius Symonis ceu Emericus an Stephanus de Pech aliis absentibus homo noster prefa­­tos Thomam Pognar, Andreám, Petrum, Benedictum et alterum Petrum premissas litteras eorum donacionales exhibituros contra ipsos prepositum et conventum de Chorna ad octavas festi Beati Michaelis archangeli nunc venturas nostram evocet in presenciam. Et post hec ipsius evocacionis seriem cum nominibus evocatorum ad easdem octavas nobis amicabiliter rescribatis. Datum in Morochhyda, in festo Beati Stephani regis, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo primo. Hátán: Pro a(ctore) Ladislaus Litteratus cum eiusdem. Ex i(n causam attractis) Thomas Pognar personaliter et pro aliis (cum) Iauriensis. Quia alia causa in facto metarum dicte possessionis Barati in presencia comitis Petri de Peren iudicis curie regie, ideo in (causam attractos) ad E(piphaniarum) in presenciam eiusdem comitis. Due. Una solvit plene, altera duodecim. 15 15 donacionales] Utólag beszúrva a sor fölé. 19 eedem littere donacionales] Utólag beszúrva a sor fölé. 30 ad octavas... ] 1421. okt. 6. 32-33 in festo...] 1421. aug. 20. 36-37 ad Epiphaniarum] 1422. jan. 13. T I

Next

/
Oldalképek
Tartalom