Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára II. (1399-1438) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 8. (Győr, 2008)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 126 Oklevelek 1420 cetera idem comes Symon vidisset contineri, quomodo Nicolaus decanus et totum capitulum ecclesie Iauriensis accepto pristaldo ipsius palatini udvornicos de vil­la Barath super facto terre in villa Barath existentis, super qua contendo mota fuisset, inter partes in presenciam dicti domini Henrid palatini in causam attra­xisset, et cum ipsa causa coram ipso palatino diucius verteretur, tandem partibus volentibus ipse Henricus palatinus permisisset ipsam causam per arbitrium probo­rum virorum ordinari. Et postmodum ipse partes ad ipsum Henricum palatinum redeuntes dictam terram ecclesie Iauriensis in unam partem certis metis distinc­tam fuisse parili voce retulissent. Mete autem litteris in eisdem seriatim essent conscripte. Quibus exhibitis prefatus procurator dicti capituli Iauriensis in persona eius­dem racionem premisse contradictorie inhibicionis asignari postulasset per domi­num Anthonium prepositum supradictum coram comite Symone prenotato, quo audito Gregorius de Poton pro ipso domino Anthonio preposito cum procuratoriis litteris conventus loci eiusdem in eiusdem comitis Symonis exurgendo presenciam allegasset eo modo, quod tempore premisse possessionarie reambulacionis pro eo in persona dicti domini Anthonii prepositi prohibicio facta fuisset prenotata, quia procurator dicti capituli in persona eiusdem magnam terre particulam dicti do­mini prepositi de possessione sua Nagbarath vocata ad possessionem ipsius ca­pituli occupare et annectere voluisset. Super ipsa autem possessione Nagbarath ipse dominus prepositus nulla haberet instrumenta metalia ad tunc vel in futu­rum exhibenda, sed prescripte mete et signa metalia in prefatis litteris annotati condam Henrid palatini conscripte dictam terram litigiosam ipsius capituli a pre­­scripta possessione Nagbaraty ipsius domini prepositi evidenter distinguerent et separarent; quibus perceptis, quia absque reambulacione et metarum demonstra­­cione possessionum pardum prescriptarum inter easdem in premissis congruens iudicium idem comes Symon facere non potuisset ad eaque facienda regius et ve­stri homines necessario debuissent destinari, pro eo vestram amiciciam idem comes Symon litteratorie petivisset diligenter, quatenus vestros mitteretis homines pro utrisque partibus pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus homo regius de cu­ria regia ad id per eundem comitem Symonem specialiter transmissus octavo die festi Nativitatis Beati Iohannis Baptiste tunc venturi et aliis diebus ad id aptis et sufficientibus ad faciem possessionum pardum predictarum vicinis et commetaneis ipsarum universis illuc legitime convocatis et partibus vel earum legitimis procura­toribus presentibus accedendo primo predictam possessionariam porcionem prefati capituli Baraty vocatam per metas et cursus metales in pretactis litteris privile­­gialibus predicti condam Henrici palatini per procuratorem dicti capituli inibi in specie exhibendis contentas et conscriptas iuxta demonstracionem procuratoris dicti capituli, semper tamen ad illas plagas et loca, ad quas et que cursus dicta­rum metarum litteris in pretactis conscriptarum procedere denotarent, tendendo a parte dicte possessionis Nagbaraty ipsius domini prepositi undique reambularet et signis metalibus consignaret, demum vero eandem possessionem Nagbaraty dicti (domini) prepositi secundum ostensionem eiusdem vel legitimi sui procuratoris a * 32 28 debuissent] Utána kihúzva: voluissent super ipsa autem possessione Nagbarath ipse. 31-32 octavo die... ] 1411. júl. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom