Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)
Oklevelek
80 Oklevelek 1356 október 20-án kelt oklevele [PBFL, Capsa 50 D2 (605) (DF 207398) — Kiadása: Fejér, CD IX/5. 72-73. (22); Sopron I. 416-417. (291)], valamint Garai Miklós nádor 1410. február 17-én kelt oklevele [PBFL, Capsa 50 Q2 (752) (DF 207561) — Kiadása: HO IV. 259-261. (194)], amely utóbbit Pálóczi Mátyus nádor 1436. március 12-én kelt parancs- 5 levele is átírt [PBFL, Capsa 42 R (979) (DF 207793) — Kiadása: PRT VIII. 488-492. (194)]. Mindkét nádori oklevél 1732-es átírásban is fennmaradt [DL 2069 (Mon. Tyrnavia 21 12)]. Nos Siffridus Dei et apostolica gracia abbas et conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie memorie commendantes significamus, quibus expedit, io per presentes, quod ab una parte magnifico viro, magistro Symone filio Mauricii comite Posoniensi, ab altera vero religioso viro, domino fratre Petro abbate de Beel coram nobis personaliter constitutis propositum extitit et relatum conformiter per eosdem, quod licet dictus magister Symon possessionem quandam ecclesie de dicto Beel Arpas vocatam ex concessione et donacione bone memorie domini is Nicolai abbatis, predecessoris ipsius Petri abbatis suique conventus pro una marca denariorum latorum Vyennensium singulis annis persolvenda hactenus feudaliter tenuisset, quia tamen ipsa possessio propter suam ad eiusdem magistri Symonis possessionem contiguam adiacenciam sibi et eidem possessioni sue valde commodosa et necessaria haberetur, ob hocque maior ex parte ipsius magistri Symonis 20 pro conservacione eiusdem possessionis ecclesie de Beel predicte proventus amministracio merito conveniret, ideo ipse magister Symon exnunc et deinceps pro conservacione sepedicte possessionis cum molendino, terris arabilibus et aliis omnibus utilitatibus ac pertinendis suis prenotato domino abbati et suis successoribus atque ecclesie singulis annis in die Medii Quadragesime in eadem ecclesia de Beel 25 persolvere ex integro et sine crastinacione ipsius termini teneretur duas marcas denariorum Vyennensium, ut prefertur, latorum marcam quamlibet cum decem pensis computando huiusmodi vinculo interiecto, quod in quocunque anno ipse vel sui posteri dictas duas marcas modo, tempore et loco non solverent presignatis et ob id per abbatem dicti loci ad iudicium traherentur, tunc duplum ipsius pecunie 30 absque iudicis porcione ante litis ingressum eidem abbati persolvere sepefatamque possessionem absque ulla desolacione, difficultate et dilacione remittere tenerentur cum suis appendiciis et iuribus universis. Populi autem ad eandem possessionem Arpas congregati et eciam congregandi iustas decimas et consuetas nemini alteri, nisi abbati et ecclesie antedictis semper temporibus debitis legitime persolvere te- 35 neantur iuxta seriem privilegiorum exinde confectorum, prout ad omnia premissa et eorum singula prescriptus magister Symon se et suos heredes sponte obligavit vive vocis organo coram nobis. Datum secundo die festi Asscensionis Domini, anno eiusdem M° CCC° L° sexto. 21 merito] Utána kihúzva: provenire. 37-38 secundo die... ] 1356. jún. 3.