Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)
Oklevelek
74 Oklevelek 1353 65. 1353. március 31. — A pannonhalmi konvent Péter bakonybéli apát kérésére átírja Lodomér esztergomi érsek két zárt oklevelét, valamint leírja a rajtuk található pecséteket. 5 Hártya, hátlapra nyomott pecsét töredékével. PBFL, Capsa 55 О (419) (DF 207219) — Kiadása: Mons Sacer I. 444-445. (15) — Regesztája: PRT VIII. 300. (35) — Fotója: Mons Sacer I. 468. (1). Nos conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie memorie commendamus, quod venerabilis et religiosus vir, dominus Petrus abbas monasterii de io Beel ad nostram personaliter accedens presenciam exhibuit nobis in specie quasdam duas litteras venerande memorie domini Lodomerii archiepiscopi Strigoniensis olim clausas, sed intercisas postmodum seu apertas, unam vero autentico et cognoscibili sigillo eiusdem, licet corpore ymaginis episcopalis sedentis in ipso expresse tum ex vetustate, cum ex negligenti conservacione confracto et colliso, cuius 15 et frusta fracture idem dominus abbas nobis ostendit, habente tamen in sui circumferenda integraliter et cognoscibiliter hanc scripturam: S. Lodomerii Dei gracia archiepiscopi Strigoniensis, et alteram eodem sigillo melius conservato, quamvis et dicte ymaginis caput exciderit ex eadem, consignatas omni prorsus vicio aut suspicione carentes tenorum infrascriptorum petens nos instanter, ut ob uberiorem 20 futurorum cautelam ac fidem tenores earundem litterarum de verbo ad verbum sub sigillo nostro transsumi et publicari facere more in talibus solito deberemus. Quarum equidem prioris in extrinseca superscripcione sic habentis: Amico suo, magistro I. filio H. bani, tenor intrinsecus talis erat: Magnifico viro, amico suo karissimo, magistro Iohanni filio Herrici bani Lo- 25 domerius miseracione divina archiepiscopus Strigoniensis eiusdemque loci comes perpetuus sincere amiddé firmitatem. Cum non sit dubium detentores iurium ecclesiasticorum in se recipere divinam ulcionem vosque dicamini tributum et villam monasterii Beati Mauricii de Beel detinere in anime vestre periculum et gravamen, amiciciam nobilitatis vestre duximus presentibus requirendam, quatenus predic- 30 tum tributum dicti monasterii de Beel et villam Warosnul vocatam permittatis abbati eiusdem monasterii pacifice possidere et quiete, ut exinde spiritualiter et temporaliter mercedem a Domino, cui in predicto monasterio cotidie iugiter famulatur, consequi valeatis, mandare eciam velitis magistro Gregorio filio vestro, ut et ipse possessiones dicti monasterii occupatas remittat abbati eiusdem monasterii 35 possidendas, cum per Dei gráciám possessionibus et redditibus non indigeatis domorum sanctarum. Datum Strigonii, quarto die post festum Assumpcionis Beate Virginis.1 Alterius autem littere series sic canebat: Lodomerius miseracione divina Strigoniensis ecclesie archiepiscopus eiusdem- 40 que loci comes perpetuus dilecto in Christo filio, abbati de Beel salutem et benedictionem paternam. Iobagiones monasterii de Beel nobis significare curaverunt querulando, quod tu ipsos in libertatibus eorum in privilegiis sanctorum regum Ste-36-37 quarto die... ] aug. 18.