Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 1352 Oklevelek 71 possidere eo iure, quo ad eundem pertinere dinosscerentur, nullo de suis vicinis et commetaneis contradicente. Non statuisset tamen illa duo loca sessionalia, que sunt apud magnificum virum Dominicum banum de Macho occupata, pro eo, quod idem magister Belyd super ipsa duo loca sessionalia litem agitaret contra Dominicum banum prenotatum. Metas autem erigere in dicta possessione necesse ipsis non fuisset, quia usus et consuetudo germinalis divisionis in sepefata possessione fuisset ab antiquo. Datum feria sexta proxima ante festum Penthecostes predictum, anno Domini Mm0 CCCmo Lmo primo. 62. 1352. február 22. — A pannonhalmi konvent előtt György bakonybéli apát eltiltja Kont Miklós erdélyi vajda nyúli tisztjét a béli monostor nyúli jobbágyainak megadóztatásától. Hiányos papír, hátán zárópecsét töredéke. PBFL, Capsa 42 N (415) (DF 207215) — Kiadása: PRT VIII. 329. (65) — Külzet: Pro religioso viro, domino Georgio abbate ecclesie de Beel contra officiales ville Nyul in facto iobagionum et vinitorum ipsius ecclesie modo intrascripto prohibitoria. Nos conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie damus pro memoria, quod vir religiosus, dominus Georgius abbas monasterii Beati Mauricii [de] Beel ad nostram personaliter veniendo presenciam per modum protestacionis nobis significare curavit, quod quidam iobagiones et vinitores ecclesie sue in possessiojnej N[yul] vocata iuxta continenciam privilegii ipsius ecclesie mixtim residerent et terras, fenum atque alia omnia ad humanum [usum] competencia possiderent cum aliis et max[ime cum iobagionibus] regalibus de eadem, quos nunc officialis magnifici viri, domini Nicolai Konth woyuode Transsilvani [per] dictam villam Nyul constitutus et vices [gerentes] eiusdem tamquam iobagiones regales ad solvendum sibi collectas et munera compellere et eos iudicare niterentur in dicte ecclesie sue et suum preiudicium [valde magnum et iac]turam ac contra privilegiatam eiusdem ecclesie libertatem. Qua quidem protestacione premissa idem dominus abbas prenotatus [officijalem modernum et futuros eorumque vices [g]erente[s et alios quo]slibet super memoratam villam Nyul constitutos et constituendos, ne prefatos iobagiones vinitoresque dicte ecclesie sue ad aliquas collectas vel munera [danda et] persolvenda compellere aut de eisdem iudicandis vel quovis modo gravandis seu regendis intromittere debeant vel attemptent, eosdem eciam iobagiones et vinitores, ne ipsis officialibus presenti vel in posterum futuris eorumve loca tenentibus huiusmodi collectas, munera aut quasvis exactiones dare et amministrare aut eisdem extra premissam libertatem obedire vel eorum iudicatui astare presumant, prohibuit contradicendo voce publica coram nobis, petens exinde per nos testimoniales litteras sibi dari, quod et fecimus lege communi et iusticia requirente. Datum in festo Cathedre Sancti Petri, anno Domini M° CCCmo quinquagesimo secundo. 7-8 feria sexta... ] 1351. jún. 3. 8 Domini] Utána kihúzva: supradicto. 37 publica] Utána kipontozva: voce. 38-39 in festo... ] 1352. febr. 22.