Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 46 Oklevelek 1338 infr[a]scripto fuisset, ita videlicet, quod ipse Niclinus assurgens contra ipsum Renoldum proclamasset in hunc modum, quod ipse Renoldus ipsum potencialiter et sine lege exoculasset et licet ipse Renoldus ipsam exoculacionem iuris ordine fecisse pluries confessus fuisset, tamen per iudices et iuratos semel, secundario et terciario interrogatus super eo, cum quali lege ipsum Niclinum exoculaverit, nullam evidentem racionem, nec aliquam excusacionem ipse Renoldus dare potuisset et sic iidem iudices [nobilium], iurati et universi nobiles in eadem congregacione existentes eundem Renoldum in facto potencie adiudicassent remansisse et post hoc iidem nobiles causam dicti Re[noldi cum] eodem Niclino ad concordiam differri postulassent, et ipse ad peticionem eorundem nobilium iuxta quantitatem ipsius cause ad concordiam partes dimisisset. Secundo autem die ipsius [congreg]adonis uxor illius ceci ad suam et iudicum, iuratorum ac universorum nobilium presenciam accedendo lacrimose conquesta fuisset, ut Niclinum maritum suum Renoldus [ad descensum suum dux]isset, ut conveniret cum eodem, et hoc nesciret, utrum interfecisset vel abscondisset, quia postmodum maritum suum videre non potuisset, peciit itaque ex parte eiusdem [Renoldi iusticiam sib]i dari. Ipse tamen Renoldus eundem cecum, cum de presencia iudicum ad convencionem duxisset, iterato ad presenciam eorum reduci assumpsisset et, quia iidem iudices, [iurati...] vidisse affirmassent, ut ipse Renoldus cecum pluries nominatum ad descensum suum duxisset, ob hoc ipsi iudices et iurati ipsum cecum [de ipso Renoldo reduci et reddi postulassent, ipse vero] Renoldus se scire et abscondisse negasset, cuius rei certitudinem iudices et iurati inquirendo sepedictum cecum per ipsum Renoldum nequiciose deductum et abscon[ditum veraciter rescivissent, ideo eundem Renoldum] iudices et iurati et universi nobiles tamquam potenciális facti [perpetratorem et prout furem hominis subtracti in suas] manus iudiciarias tradidissent. Tercia vero die post ipsam congregacionem [ijpse Renoldus eundem cecum, quem prius s[ubtraxerat, quoad sjcitum [iudicum nobilium reduci fecisset et] ipse Renoldus n[ec] sibi fideiussore[s djedisset, nec de sua remansione aliqualem satisfactionem impendisset, sed omnem inquisi[cionem contra ipsum false fecisset]. Super quo fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Iohannes filius Her[bordi, aule nostre iuvenis] vel Iohannes filius Laurencii de Zemere aut Stephanus filius Iacobi de Pech, necnon Elyas Parvus aliis absentibus homo noster [ab omnibus, quibus decet, specialiter] a iudicibus nobilium, iuratis et universis nobilibus dicti comitatus Iauriensis sciat et inquirat omnimodam de premissis veritatem. Et post hoc, pro[ut veritajs de premissis extiterit, nobis fideliter rescribatis. Datum in Alto Castro, feria tercia proxima ante festum Nativitatis Domini, anno eiusdem millesimo CC[C° tricesimo se]ptimo. Nos igitur vestre excellende mandatis in omnibus parere cupientes, ut tenemur, cum predicto Iohanne filio Laurencii de Zemere homine vestro unum e[x nob]is virum religiosum et ydoneum, fratrem Iohannem de Lazy pro testimonio ad premissa mandata vestra scienda et indaganda duximus destinandum, qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod cum sabbato proximo ante ocii Secundo autem die... ] 1337. jún. 10. 21 negasset] Utána egy szó kihúzva. 21-23 iudices... Renoldum] Utólag beszúrva a sor fölé. 25-26 Tercia verő die... ] 1337. jún. 11. 36 Datum] Utána kihúzva: in Nati. 36-37 feria tercia... ] 1337. dec. 23. 46.42-47.1 sabbato. ..] 1338. jan. 10.