Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 286 Oklevelek 1386 tem racionem contradictionis eorum reddituros. Et post hec ipsius possessionarie recaptivacionis et statucionis seriem vel nomina contradictorum et citatorum, si qui fuerint, cum termino assignato nobis amicabiliter rescribatis. Datum Bude, feria tercia proxima ante festum Beati Michaelis archangeli, anno Domini Mm0 CCCmo LXXXm0 quinto. Presentes autem eo, quod sigilla nostra pro ipso honore palatinatus adhuc nondum sunt sculpta et ordinata, sigillo nostro anulari fecimus consignari. Datum, ut supra. Nos igitur vestris amicabilibus peticionibus ac iuri consonis gratum preben­­tes consensum pariter et assensum una cum prefato Philippo filio Pauli de Nadasd homine magnitudinis vestre nostrum hominem, Gregorium videlicet Litteratum de Vossyan ad premissa fideliter peragenda pro testimonio transmisimus fidedignum, qui exinde ad nos reversi nobis conformiter retulerunt, quod ipsi in festo Undecim milia virginum nunc proxime transacto ad faciem dicte porcionis possessionarie, in possessione Zyman vocata a parte meridionali existentis vicinis et commetaneis suis universis inibi legittime convocatis et presentibus accessissent ipsamque recap­­tivassent recaptivatamque statuissent prenominatis Georgio et Iohanni filiis dicti Nicolai iure ipsis attinenti perpetuo possidendam nemine contradictore existente. Datum sextodecimo die diei statucionis prenotate, anno Domini supradicto. Hátán: Non solvit. 255. 1386. január 4. — A pannonhalmi konvent jelenti Mária királynőnek, hogy Pál bakonybéli apát panaszát Ajkai János fia János jobbágyainak az apát Polány és Etej nevű birtokain elkövetett hatalmaskodásáról igaznak tudta meg, ezért Jánost a király elé az apát ellen megidézte. Papír, hátán zárópecsét töredéke. PBFL, Capsa 49 L (646) (DF 207451) — Külzet: Regie maiestati. Pro religioso viro, domino Paulo abbate de Beel contra Iohannem filium Iohannis de Ayka et alios intranominatos inquisitoria et ad octavas festi Epiphaniarum Domini, evocatoria. Excellentissime principi et domine sue graciose, domine Marie Dei gracia inclite regine Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie oraciones in Christo assiduas et devotas. Litteras vestre serenitatis honore congruo recepimus in hec verba: Maria Dei gracia regina Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. fidelibus suis, con­ventui ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie salutem et gráciám. Dicit nobis religiosus vir, dominus frater Paulus abbas de Beel, quod Iohannes filius Iohannis de Ayka circa festum beati regis Stephani nunc preteritum Michaelem dictum Dorman et Benedictum ac Emericum filios eiusdem Michaelis et alios io­­bagiones suos ad possessionem dicti domini abbatis Polyan vocatam transmittendo 4-5 feria tercia... ] 1385. szept. 26. 12-13 infesto...] 1385. okt. 21. 18 sextodecimo die... ] 1385. nov. 5. 36 circa festum... ] 1385. aug. 20.

Next

/
Oldalképek
Tartalom