Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1382 Oklevelek 271 titulo, quo ipsis eadem possessio per Emericum filium Iohannis de Tamasy, prout supradicte littere adiudicatorie elucidant, dinoscitur esse impignorata, possiden­dam et habendam forma et auctoritate earundem litterarum adiudicatoriarum per omnia observatis. Datum tercio die diei dicte statucionis, anno Domini M° CCC° LXXXm0 secundo. 242. 1382. május 5. — A pannonhalmi konvent tanúsítja, hogy Szécsi Miklós ország­bíró ítéletlevele alapján a veszprémi Szent Katalin apácamonostor mint alperes, és a veszprémvölgyi Szűz Mária apácamonostor mint felperes ügyében az alperes Kemecse nevű birtokát a leírt határok mentén bejárta, a perjelnő pedig megeskü­dött, hogy a bejárt birtok az övé; továbbá a Tótmező nevű birtokot is az alperesnek iktatták a leírt határok mentén. A littere... memorialiter confecte átírása Szécsi Miklós országbíró 1382. május 23-án kelt oklevelében [DL 6871 (les. Iaurin. 3 9)]. Nos conventus monasterii de Sacro Monte Pannonie damus pro memoria, quod cum nos receptis honorifice litteris adiudicatoriis magnifici viri, comitis Nicolai de Zeech iudicis curie regie post execucionem infrascriptorum capite sigilli nostri in­clusis ad octavamque diem octavarum festi Beati Georgii martiris nunc proxime venturam eidem iudici iuxta suam commissionem cum presentibus referendis pro religiosis dominabus sanctimonialibus claustri Beate Katherine virginis de Vespri­­mio in causam attractis, necnon pro aliis similiter religiosis dominabus, sanctimo­nialibus monasterii Beate Virginis de valle Vesprimiensi actricibus cum Iohanne filio Nicolai de Hemhaza fratrem Petrum sacerdotem unum ex nobis pro parte ea­rundem in causam attractarum, item cum Michaele de Saar Iohannem Litteratum notarium domini nostri abbatis pro parte dictarum actricum hominibus regiis no­stros homines ad exequendum ea, que in prefatis litteris adiudicatoriis continentur, pro testimoniis transmisissemus fidedignos, tandem iidem ad nos regressi consona voce nobis retulerunt, quod in prefatis octavis festi Beati Georgii martiris domi­nus frater Demetrius procurator legitimus earundem dominarum sanctimonialium claustri Beate Katherine virginis ad faciem possessionis dicti claustri Sancte Ka­therine martiris Kemeche vocate vicinis et commetaneis suis universis illic legitime convocatis ac Michaele filio Tyba procuratore legitimo dictarum dominarum actri­cum, necnon prefatis regiis et nostris hominibus presentibus accessissent et eandem possessionem Kemeche vocatam iuxta formam adiudicacionis supradicti iudicis cu­rie regie in predictis litteris adiudicatoriis seriöse conscriptam per metas et signa metalia per ipsum fratrem Demetrium pridem hominibus similiter regiis et testi­moniis honorabilis capituli ecclesie Iauriensis ostensas et demonstrata nil addendo nilque minuendo reambulassent regii et nostri homines supradicti factaque ipsa reambulacione domina priorissa prescriptarum dominarum sanctimonialium clau­stri Beate Katherine virginis in sua ecclesia et in suo stallo comparendo audiente 4-5 tercio die... ] 1382. ápr. 4. 18-19 ad octavamque diem... ] 1382. máj. 8. 28 in prefatis octavis... ] 1382. máj. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom