Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)
Oklevelek
5 10 15 20 25 30 35 40 1284 Oklevelek 27 Conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tam presencium, quam futurorum volumus pervenire, quod constituti coram nobis Isou de villa Paznan cum duobus filiis suis, Stephano scilicet et Egidio ab una parte, Marcus comes officialis discreti viri B(onifacii) abbatis nostri, idem Isou et filii sui predicti quandam vineam ipsorum sitam in territorio Nulos sex iugeribus adiacentem confessi sunt predicto comiti Marco pro sex marcis argenti vendidisse et ipsam sumpmam pecunie plenarie recepisse ab eodem commetaneitati vinearum vinee cultoris nostri de Symiansuka et Lytar de Paznan a septemtrionali existentem, a parte vero occidentali nostrarum vinearum adiacentem, obligantes se idem Isou et filii sui prefati coram nobis, ut quicunque ipsam vineam ab eodem comite Marco vel heredibus ipsius repeteret, iidem Isou et filii sui ac heredes ipsorum expedire tenerentur propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri conventus roboratas. Datum anno Domini M° CC° LXX° octavo Thoma decano, Ladizlao custode existentibus. 12. 1284■ április 24■ előtt — A pannonhalmi konvent jelenti IV. László királynak, hogy parancsára a győri várnépek Balonyban levő 40 holdnyi földjét a győri egyház harangozóinak ellentmondás nélkül iktatta. Említés IV. László király 1284. április 24-én kiadott oklevelében [DL 49679 (Rumy cs. lt. 54 8) — Kiadása: Fejér, CD V/3. 231-233. — Regesztája: Reg. Arp. 3302.], amit I. Ferdinánd király 1549. szeptember 9-én kiadott oklevelében [GyEL, Győri kápt. mit.: Cth. II 70 (DF 278017) és DL 36440 (Mon. Poson. 36 1)J írt át. ... quandam particulam terre populorum Iauriensis castri in terra pulsatorum eiusdem ecclesie Bolon vocata mixtim adiacentem, continentem terram quadraginta iugerum in terra arabili cum piscaturis et fenilibus, pratis et aliis utilitatibus pertinentibus ad illam eidem Iauriensi ecclesie in condicionem terre pulsatorum predictorum conferre de benignitate regia dignaremur. Et licet immensitas largitatis in principibus sit mensura ad ipsamque Iauriensem ecclesiam, que nostris in temporibus gravissime collapsa fuit et bonis quibuslibet ac servitorum numerositate preter spem recuperandi miserabiliter destituta, zelum et affectum habeamus interno cordis nostri cum fervore, volentes tamen omissa gravitate deliberacionis regie quasi cum festinacione precipiti absque contacione pervigili in hac parte eo, quod de statu et quantitate terre illius nobis veritas non constabat, procedere, viris religiosis, abbati et conventui monasterii Beati Martini de Sacro Monte Pannonie nostris dedimus litteris in mandatis, ut unum ex se virum ydoneum pro testimonio destinarent, coram quo vir nobilis comes Pangracius de genere Geur homo noster presentibus commetaneis et vicinis ipsius terre, necnon iobagionibus dicti castri reambularet et inspiceret terram illam et si eam ad nostram collationem pertinere 15 anno... ] 1278. 34 contacione] Sic!