Dreska Gábor: A pannonhalmi konvent hiteleshelyi működésének oklevéltára I. (1244-1398) - A Győri Egyházmegye Levéltár kiadványai. Források, feldolgozások 6. (Győr, 2007)

Oklevelek

5 10 15 20 25 30 35 40 1381 Oklevelek 267 minum competentem racionem premissorum redditurum premisse litis pendencia non obstante. Et post hec ipsius inquisicionis et evocacionis seriem cum termino assignato eidem fideliter rescriberet capitulum supradictum. Ipsum igitur capitulum preceptis ipsius regie maiestatis obediens, ut tenetur, una cum Stephano Rufo de Molunsuk homine regio ipsorum hominem Iohannem chori ecclesie eorum clericum ad premissa peragenda pro eorum testimonio trans­misisset, qui exinde ad ipsum capitulum reversi eidem concorditer retulissent, ut ipsi feria tercia proxima ante festum Purificacionis Virginis gloriose de novo pre­­terita ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus in comitatu Mosoniensi procedendo palam et occulte diligenter inquirendo om­nia premissa et quelibet premissorum singula sic fuisse et esse scivissent, sicut regie maiestati extitisset conquestum, quantitatem autem bonorum dicti Gerugh et aliorum iobagionum eorundem filiorum Stephani ablatorum scire nequivissent. Scivissent tamen, quod idem Gerugh captivitate in eadem spiritum exalasset sci­taque premissorum veritate eadem die predicte inquisicionis prefatum Iohannem filium Sebeuk in facie prenotate possessionis sue Kernek contra prenotatos ma­gistros Georgium et Mychaelem filios Stephani ad dictas octavas diei Cynerum in regiam presenciam evocassent racionem premissorum redditurum premisse litis pendencia non obstante inter ipsos. Ad quas quidem octavas annotatus Iohannes filius Sebeuk per Andreám filium Pauli legitimum procuratorem annotatorum magistrorum Georgii et Mychaelis congruis diebus octavarum earundem coram nobis expectatus nostram in presen­ciam non venisset neque misisset se mediantibus aliis litteris nostris iudicialibus exinde confectis mole iudiciali onerari permittendo, postulans prefatus procurator ipsorum annotatorum eisdem in premissis ex parte predicti Iohannis filii Sebeuk per nos in premissis iuris medelam elargiri. Et quia forma iuris eundem Iohan­nem contra ipsos actores vice secundaria evocandum fore dictarat, pro eo vestram amiciciam pecieramus diligenter, quatenus vestrum mitteretis hominem pro testi­monio fidedignum, quo presente homo regius infradeclarandus prefatum Iohannem filium Sebeuk super premissis perhemptorie responsurum [racionemque efficacem redditurum] contra annotatos magistros Georgium et Mychaelem filios condam magistri Stephani de Hedrehuara ad octavas festi Beati Georgii martiris tunc ven­turas regium evocarent in presenciam. Et post hec ipsius evocacionis seriem cum nomine evocati ad easdem octavas domino nostro regi fideliter rescriberetis. Tandem ipsis octavis instantibus Andreas filius Pauli pro ipsis magistris Geor­­gio et Mychaele filiis Stephani de Hedrehuara cum procuratoriis litteris dicti ca­pituli Iauriensis ad nostram veniendo presenciam litteras vestras super ipsa evo­catione domino nostro regi rescripcionales nobis presentavit, in quibus prefatum Iohannem filium Sebeuk per Sebastianum filium Gyuke de Gulach regium et Ni­colaum sacerdotem, rectorem ecclesie vestre homines feria quinta proxima post festum Passce Domini de novo preteritum in dicta possessione sua Keme contra predictos magistros Georgium et Mychaelem ad dictas octavas festi Beati Georgii martiris regiam in presenciam evocatum fuisse comperimus manifeste. 8-9 feria tercia... ] 1381. jan. 29. 17 ad dictas octavas... ] 1381. mare. 6. 32-33 ad oc­tavas. .. ] 1381. máj. 1. 40-41 feria quinta... ] 1381. ápr. 18. 42-43 ad dictas octavas... ] 1381. máj. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom