Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

227 regia maiestas Poloniae non debet illum servare nec apud se nec in terris suis nec oc[!]ulte nec manifeste. Item si accidat aliquo casu aut permissione divina (quod deus avertat) quod dominus Bogdanus wayvoda propter vim aut potentiam alicuius hostis, cui ipse resistere non posset, exiret de terra sua Moldaviensi ad regnum Poloniae terrae regiae majestati Poloniae subiecte debent esse illi app[!]erte, et matri uxori filiis et sororibus ipsius et bojaris ipsius et uxoribus boyaronum ipsius, ita quod ipse cum eisdem matre uxore filiis et sororibus suis cum boyaris suis cum uxoribus boyarorum suorum, cum subditis et servis, et omnibus qui eorum essent, ve­nire possit ad regiam maiestatem et regnum Poloniae aut ad civitates, castra ubicumque in eodem regno consistentia, ibique manere, eademque maiestas Poloniae dominum Bogdanum wayvodam, matrem ipsius, uxorem, filios, sorores ipsius, boyares ipsius, una cum eorum uxoribus, omnesque subditos et servos ipsi­us debet diligere ac in gratia et honore tenere et dare illi libere et aperte in terris maiestatis suae viceversa patriam et terram suam Moldaviensem recuperare, quo casu eadem maiestas Poloniae debet illi esse adiutorio cum omni sua potentia et viribus, ut eandem patriam et terram suam repetere possit, et cum dominus deus adiuvaret illum recuperare terram suam Moldaviensem, liberum esse debet illi et securum exire, patenter et sine quovis damno de terris maiestatis suae cum matre uxore pueris sororibus suis cum omnibus boyaris suis atque ipsorum uxoribus cum omnibus servitoribus, cum omni thezauro ipsorum et omnibusque secum habuerint, et redire in patriam et terram suam Moldaviensem. Item mercatoribus de terra regiae maiestatis Poloniae et de Lythvania libe­rum esse debet et apertum ire in terram Moldaviensem, etiam in Thurciam et terram Bassarabum seu Transalpinam ibique mercari solutis vectigalibus secun­dum antiquas leges et dispositoria sine preiudicio vectigalium et depositoriorum, similiter mercatoribus de terra Moldaviensi liberum esse debet et apertum ire et mercari in terras regni Poloniae et in Lythvaniam, solutis vectigalibus debitis secundum antiquas leges et depositoria sine preiudicio atque iniuria vectigalium et depositoriorum. Item et fiat iusticia pro iniuriis et debitis ab utraque parte. Item malefactores et fures utrinque puniantur, neutra pars illos conservare debet in damnum et preiudicium alterius. Item cum aliquis subditus regiae maiestatis Poloniae habuerit iniuriam de terra et a subditis vel aliquo eorum domini Bogdani wayvode, is petiturus est iustitiam a capitaneis Choczinensi Czarnoviensi et Sroczensi, qui habere debent potestatem unicuique subdito regiae maiestatis Poloniae iustitiam ministrandi, similiter subditi domini Bogdani wayvode iniuriam passi a subditis regiae mai­estatis Poloniae vel aliquo eorum, de Haliciensi et Podeliae terris existentibus petituri sunt iustitiam ac capitaneis Cameneczensi et Haliciensi, qui habituri

Next

/
Oldalképek
Tartalom