Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

223 94. 1510. június 20. Tata. II. Ulászló király átírja és megerősíti Bogdan moldvai fejede ­lem követei és Zsigmond lengyel király követei között köttetett béke (92. sz.) oklevelét. Nos Wladislaus Dei gratia Hungariae Bohemiae Dalmatiae Croatiae Ramae Serviae Galliciae Lodomeriae Comaniae Bulgariaeque rex, necnon Slesiae et Lucemburgensis dux, marchioque Moraviae et Lusaciae etc. memoriae commen­damus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod cum hac proxima exacta estate inter serenissimum principem dominum Sigismundum Poloniae regem, et magnum Lythvaniae ducem etc. fratrem germanum nostrum charissimum ab una parte vero ab altera, fidelem nostrum, sincere dilectum, spectabilem et magnificum Bogdanum terrae Moldaviae wayvodam, ex pacis tranquillitate, quam antea saepe inter ipsas partes, per speciales nostros oratores composueramus, exiciosum rursus bellum ortum extitisset, et ad mutua arma devenissent ultro citroque regna, provinciae, regiones, dominia igne ferroque vastata et depopulata fuissent. Ne tantum bellum, non solum predictis partibus et regnis earundem, verum etiam toti christianitati perniciosum, ulterius serpe­ret, ad graviusque incendium evaderet. Memores usitate nostrae clementiae, qua tum subditorum defectibus succurrere, tum vero omnes in universum fovere et amplecti consuevimus, memores etiam mutui fraternique et individui amoris quo perpetuo erga prefatum serenissimum dominum regem Poloniae fratrem nostrum tenemur, memores denique aviti illius regni nostri Poloniae, sed et pre­dicti regni nostri Moldaviae quod ramus inclitus et fidissimus sacrae huius regni nostri Hungariae coronae existit, et cuius nos non exigua cura tenebat, nobis tunc in regno nostro Bohemiae feliciter agentibus, subito cum plena nostra auctorita­te et facultate, ex communi fidelium nostrorum dominorum prelatorum et baro­num nostrorum eiusdem regni nostri Hungariae consilio. Oratores nostros eg­regios Osvaldum de Korlathkeu comitem Comaromiensem castrorumque nost­rorum Thatha et Comaron castellanum, ac Barnabam Belay, banum castri nostri Zewriniensis consiliarios nostros, fideles nobis sincere dilectos expedivimus et dimisimus, ut se inter prefatum serenissimum dominum Regem Poloniae, frat­rem nostrum charissimum, regnaque et dominia sua et ipsum fidelem nostrum, spectabilem et magnificum Bogdanum wayvodam Moldaviae, suosque consili­arios et boyarones, nostra regia auctoritate fulciti, nostro nomine interponant, ac tantum bellum eiusque radices funditus evellant, ac omni studio diligentia consilio et labore eradicent et extinguant, quiquidem dum in eiuscemodi lega­tione spacium octo mensium absumsissent, multosque labores, expensas, multa denique temporis et itineris discrimina, et varia incommoda hincinde, partim ad prefatam serenissimam fraternam maiestatem, partim vero ad predictum fidelem

Next

/
Oldalképek
Tartalom