Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)
Oklevélszövegek
206 teros testatum etiam relinquerent, et germanitatis vinculum ultro citroque sibi esse charissimum et hisdem studiis cordi sibi esse de Republica Christiana bene mereri. Itaque cum sua maiestate, sapientissimoque et gravissimo inclyti regni sui Hungariae senatu, ea freti pietate ad has leges perpetuae pacis et amicitiae ac societatis et foederis inter maiestates eorum, et maiestatum suarum Hungariae et Poloniae regna, more maiorum suorum, qui his regnis feliciter praefuerunt et hunc ordinem amicitiae et communis defensionis tenuerunt contra omnes hostes, quocunque cognomine censeantur, infideles, sive sint etiam scismatici, sive christiani, devenimus, cuius tenor in haec verba sequitur. 81 Nos igitur qui supra dictam pacem et amicitiam perpetuam suprascriptis modis et conditionibus inter maiestates regum et regna praedicta ipsorum, legationis potestate et mandati publici officio confecimus, acceptavimus, approbavimusque praesentibus litteris bona fide promittimus et pollicemur. Quod cum primum ad maiestatem domini nostri regis revertemur, litteras suae maiestatis reversales sacrae huic maiestati regiae mittemus, et hanc fidem et obligationem nostram redimemus, terminum supremum eidem missioni diem Sancti Michaelis proximum assignantes, quibus haec omnia, quae ad huiusmodi pacem, amicitiam, foederisque societatem attinent, sua maiestas confirmabit, tenereque et perpetuo adimplere se obligabit. In fidem autem et testimonium praedictorum appendimus sigilla nostra praesentibus litteris nostris. Datum Budae feria secunda proxima post festum Sanctae Trinitatis. Anno Domini millesimo quingentesimo septimo. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 5596. MH: 11712–14. MNL OL DF: 289 017. Közli: Dogiel, I. 108–113. o., XLII. sz. ; Katona, Tom. XI. Ord. XVIII. 514––516. o. Regeszta: – Pergamenen, melynek mérete kb. 63 x 49 cm. Az első sorban a kiadók díszesen szedett keresztnevei. Plican négy bevágásban, egy sorban négy beíratlan pergamenszalag, melyek közül csak az elsőn függ ma is egy vörös viaszú pecsét. (N. Á.) 81 Innentől teljes szöveggel átírja a 86. számú oklevél szövegét a magyar országnagyok megerősítő záradéka nélkül.