Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

203 bationem alterius et regnorum suorum cum aliquo principe aut homine cuius­cunque status et conditionis existente se confoederare, aut amicitias quocunque modo contrahere debeat. Quae omnia et singula suprascripta nos Wladislaus rex suprascriptus in omnibus punctis, conditionibus et articulis rata et grata ha­bentes in verbo nostro regio promittimus et pollicemur pro nobis et heredibus nostris firmiter et illaese observare, tenere et adimplere, observarique, teneri et adimpleri facere literarum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungariae utimur, est appensum, vigore et testimonio literarum mediante. Datum Budae feria sexta proxima ante festum Sanctae et Individuae Trinitatis. Anno Domini millesimo quingentesimo septimo. Regnorum nostrorum Hungariae etc. anno decimo septimo, Bohemiae vero tricesimo septimo. Et nos Thomas etc. Sancti Martini in montibus sacro sanctae Romanae ecclesiae presbiter cardinalis Strigoniensis, summus et secretarius cancellarius regius ac primas regni Hungariae etc. Gregorius archiepiscopus Colocensis, Sigismundus Waradiensis, Georgius Quinqueecclesiensis cancellarius regius, Franciscus Iauriensis, Nicolaus Chanadiensis, Johannes Waciensis, Stephanus Nittriensis ecclesiarum episcopi, Bartholomeus prior Auranae, Petrus praepositus Albensis. Item Emericus de Peren comes perpetus Abawywariensis et regni Hungariae palatinus etc., Johannes de Zapolya comes perpetuus terrae Scepusiensis, Petrus comes de Bozyn et de Sancto Georgio, judex curiae regiae etc. et waywoda Transsilvanus, Laurentius dux de Wylak, Johannes Beryzlo regni Rasciae des­potus, Josa de Som comes Themesiensis et praesentium regni inferiorum ge­neralis capitaneus, Blasius de Raska tavernicorum regalium magister, Moyses de Bwzla curiae regiae, Michael Paloczy pincernarum, Emericus Deesy dapife­rorum, Johannes Podmanyczky cubiculariorum regiorum magister, Benedictus de Bathyan thesaurarius regius, Andreas Both de Bayna regnorum Dalmaciae, Croatiae et Sclavoniae banus, Georgius de Kanysa et Emericus Thewrek de Ennyng Nandoralbensis banus, Stephanus de Bathor comes Zaladiensis, Johannes Bornemyza castellanus castri Budensis, Oswaldus Korlaczky castrorum regiorum Thatha et Komarony castellanus et comes Komaroniensis, Stephanus Thelegdy, Emericus et Martinus Czobor comites de Bodrog, Franciscus Balassa de Gyarmath praelati et barones ac proceres praedicti regni Hungariae penes praefatam maiestatem gratiosissimi domini nostri regis constituti, praedicto serenissimo domino Sigismundo regi Poloniae etc. promittimus et pollicemur, quod nos ad observandum praedictorum [articulos pacis, et mutuae intelligen­tiae eidem gratio]sissimo domino nostro Wladislao regi semper fideles et sinceri consultores erimus, nosque eosdem articulos pro perpetua quiete et conservatio­ne horum regnorum quantum ad nos attinet et in nobis erit, firmiter observabi­mus sine omni dolo et fraude.

Next

/
Oldalképek
Tartalom