Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

193 Item si contigeret contra Transalpinum wayvodam Turcum insurgere, extunc nos cum serenissimo domino Poloniae rege et domino magno duce Lithwaniae, wayvodae praefato subvenire debebimus, modis et conditionibus inter nos de huiusmodi auxilio sibi ferendo posthac inveniendis. Et si Turci non venirent, sed nos uterque pro bono Reipublicae Christianae aliquid contra Thurcos agere vellemus, extunc ita nos mutuo intelligamus, quod ambo simul et semel nos ad arma contra Turcos moveamus, et illuc quo pro tem­poris conditione magis necessarium videbitur, proficiscamur, et omnia unanimi voluntate et parili consilio agamus et perficiamus. Ut autem de omnibus praemissis quidem dominus rex Poloniae et magnus dux Lithwaniae securi existant, sicuti et inquantum nostri oratores supradicti vigore mandati eis dati iuxta informationem per nos et dominos consiliarios nostros supranominatos eisdem oratoribus assignaturis promiserunt, ita et nos promittimus ipsum wayvodam servaturum omnia suprascripta et administratu­rum facturumque de se et de subditis suis omnem iustitiam quotiens expedierit. In cuius etiam rei testimonium firmitatemque et robur perpetuum praesentes litteras nostras reversales sigillo nostro secreto quo ut rex Hungariae utimur inpendenti communitas prout iustum et condecens fraternae charitatis et mu­tuae benivolentiae visum esse duximus praefatae fraternae maiestatis remitten­di, promittentes in verbo nostro regio de haec omnia suprascripta in omnibus punctis, conditionibus et articulis rata et grata habere ac firmiter et illese per omnia observare et adimplere observarique et teneri ac adimpleri facere omni prosus subterfugio et excusatione procul motu[...]. Datum Budae feria quarta proxima ante festum Pentecostes. Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo nono. Regnorum nostrorum Hungariae etc. anno nono, Bohemiae vero vigesimo nono. Sigismundus de Thargovis[...] 80 Vidit et manu propria Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 5593. MH: 11638–40. MNL OL DF: 289 014. Közli: A Krakkóba kiküldött magyar követek oklevele alapján kisebb eltérések­kel l. Dogiel, I. 99–103. o. XXXIX. sz. Regeszta: – 80 Bizonytalan olvasat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom