Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)
Oklevélszövegek
191 mul illam semper habeamus, vel non habeamus. Et si alter nostrum altero inscio Turcos provocaret, aut bellum illis absque notabili causa indiceret, in hoc casu alter alterius bellum moventi et indicenti succurrere non teneatur, quoniam sicut ambo unius cordis Deo volente effecti sumus, ita unanimi et concordi voluntate debemus omnia peragere. Item quod uterque nostrum regum unacum praefato illustrissimo domino magno duce Lithwaniae Turcis, nominis Christi et fidei nostrae hostibus communes hostes erimus et esse debebimus, contra vero alios hostes, si qui forte aut nos, aut serenissimum regem Poloniae, vel illustrissimum dominum ducem Lithwaniae praefatos provocaverint vel irritaverint, qualiter hostes esse debebimus, et quibus conditionibus nos rex Hungariae in conventione Budae, vel in Pesth, pro festo Sancti Georgii proxime affuturo cum consiliariis nostris, ipse vero serenissimus dominus Poloniae rex in conventione Cracoviensi sive alibi in proximo affuturo similiter cum suis consiliariis et regnicolis habenda deliberatione, et quicquid in huiusmodi dietis seu conventionibus utriusque partis, per dominos et consiliarios atque regnicolas deliberatum fuerit in hac parte, utraque pars altera scilicet alteram avizare debebit. Quaequidem partes tandem inter se quid facto opus sit, et quid rebus suis magis expediat, concludere inter se debeant. Item si aliquando contingeret qualicunque ex causa inter subditos hincinde nostros aliquam differentiam vel dissensionem, vel litis et controversiae materiam suboriri, per hoc pax perpetua inter nos et dominia nostra fracta non intelligatur, sed quamprimum per ambas maiestates eligantur probi homines, qui huiusmodi differentias videant, et solum Deum prae oculis habeant, et inter partes iustitiam facere debeant. Item ut subditi mercatores utriusque nostrum, et etiam Moldavienses et ipsius domini ducis Lithwaniae liberi sint per dominia nostra ire cum suis mercibus iuxta veterem consuetudinem, solutis tamen tributis et oneribus consuetis. Item quia sunt inter nos reges tractanda, et pro honore et gloria nostra concludenda, maxime qualiter debebit fieri contra communem hostem expeditio, ideo ad unum certum terminum captato tempore congruo convenire debeamus, et super his et aliis tractare et concludere, sicuti honori et utilitati utriusque nostrum magis videbitur, expedire. Item quia multo sunt occupationes metarum et bonorum inter regna et dominia hincinde nostra querelae et differentiae inter subditos nostros, ideo praefigere debemus in confinibus aliquem locum et terminum, ad quem hincinde mittemus nostros oratores, qui omnia revidere et complanare teneantur, sicuti alias fuit observatum. Item si a principibus catholicis contra communem hostem videbuntur petenda nobis subsidia, illa per communes oratores petere debemus, ut omnia inter nos unanimi voluntate agi et tractari videantur.