Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)
Oklevélszövegek
184 82. 1492. december 5. Buda. II. Ulászló magyar király egyezsége János Albert lengyel királlyal, miszerint, ha valamelyikük alattvalója fellázadna és az uralkodó vagy annak javai ellenében cselekedne, az ellen kölcsönösen segítséget nyújtanak egymásnak, a bűnöst országukba nem fogadják be és nem is védelmezik. Wladislaus Dei gratia Hungariae Bohemiae Dalmatiae Croatiae etc. rex Marchio Moraviae Lucemburgensis et Slesiae dux ac Lusatiae Marchio etc. recognoscimus et tenore praesentium notum facimus quibus expedit universis. Quod quamvis vigore capitulorum et articulorum, inter nos regnaque et dominia ac subditos nostros ab una, parte vero ex altera serenissimum principem dominum Iohannem Albertum, regem Poloniae et germanum nostrum carissimum, et similiter dominia et subditos suos universos, medio magnifici et generosi Dobeslai de Kurozwanki, palatini Lublinensis, et Raphaelis de Leszizno marsalci, consiliariorum et oratorum suorum plenum et sufficiens mandatum ad hoc habentium super perpetua pace, unione et mutua intelligentia fraternaque caritate ac benivolentia, in hoc castro nostro Budensi confectorum, inter alia etiam ad mutua auxilia contra Thurcos, communes hostes spectaliter simus obligati, tamen, quia fieri et contingere posset, quod tractu temporum alicuius nostrum subditi non satis legittime, ut deceret, obedirent, eam ob rem ad cohercendam talium temeritatem per haec secreta capitula secretamque hanc intelligentiam specialiter conclusum conventumque et diffinitum extitit: quod, si qui forte alicuius nostrum subditi, quod absit, rebellarent, et non satis, ut debent, obedirent, vel proventus aut alia iura regalia seu coronae indebite extorsissent, vel de cetero extorquerent, ac contra fas, atque honestum usurparent, detinerent, vel usurpare et detinere vellent et tales pars illa, cuius forent subditi, castigare et cohercere aut huiusmodi iura sua recuperare ab eisdem statueret, requisita per eam pars altera penes eandem bona fide insurgere, et ei totis viribus et cum omni potentia, vel saltem quanta necessaria videbitur, et personaliter etiam, si opus fuerit, et rei magnitudo expostulaverit, assistere eamque adiuvare usque ad finem negotii debeat, et teneatur, quantum quod alter nostrum alterius subditum rebellem et inobedientem in suam protectionem non suscipiat, nec aliter se de tali intromittat, et neque in regnis et dominiis suis manere patiatur. Item, quod alter alterius nostrum honorem, commodum, utilitatem, prosperitatem, et omne bonum tamquam proprium, ubique locorum pro posse fideliter et sincero corde atque animo procurare et promovere, atque de adversis et nocituris rebus, prout constabit, avizare debeat et teneatur. Quos quidem articulos simul et intelligentiam atque ligam nos Wladislaus rex praefatus promisimus et promittimus bona fide et in verbo nostro regio observare, et ad observantiam eorundem nosmet ob-