Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

182 81. 1491. március 5. Kassa. II. Ulászló király egy János Alberttel kötött korábbi egyez ­séget módosítva a Sziléziára kivetendő rendkívüli adók egy részét átengedi öccsének. Wladislaus Dei gracia Hungariae Boemiae Dalmaciae Croaciae etc. rex mar­chio Moraviae Lucemburgensis et Slesiae dux ac Lusaciae marchio etc. notum facimus harum serie significantes quibus expedit universis: quia inter alios arti­culos et conclusiones concordiarum inter nos et illustrissimum dominum ducem Ioannem Albertum germanum nostrum carissimum conclusum est in haec ver­ba: quod si quando steura sive berna aliqua per Slesiam generaliter imponeretur aut urgente necessitate terrigenae insurgere et servicium aliquod iussu regiae maiestatis facere deberent, vasalli ceterique subditi eiusdem illustrissimi domini ducis se non retrahant, sed omnes debitum facere et pro rata sua et contribuere et servire, etiam aliaque omnia instar ceterorum terrigenarum prout scilicet tunc ordinatum fuerit facere teneantur. Quem articulum moderamus, videlicet ut quocienscunque huiusmodi bernam seu steuram generaliter imponi continget, ut superius exprimitur, tunc quicquam ab hominibus, qui immediate ad suam il­lustrem dominationem respectum habent et eidem sine medio subiciuntur, exac­tum atque contributum pro rata ipsorum fuerit, id totum exnunc prout extunc pro eo amore, quo fratrem complectimur, ad manus ipsius illustrissimi domini ducis assignari et in usus suos converti annuimus damus et concedimus per prae­­sentes. Proinde mandamus atque harum serie strictissime iniungimus universis et singulis dicatoribus seu exactoribus huiusmodi steurarum sive bernarum, qui pro tempore fuerint, ut de subsidiis et pecuniis, quae a talibus hominibus ad suam dilectionem immediate spectantibus exactae et collectae fuerint, ipsi illustris­simo domino duci aut quibus personis duxerit committendum respondeant et praesentent, aliter nullo modo facturi graciae nostrae sub obtentu. Praesentium sub nostri regalis sigilli appensione testimonio literarum datum Cassoviae quin­ta die Marcii anno legis graciae millesimo quadringentesimo nonagesimo primo, regnorum nostrorum Hungariae etc. primo, Boemiae vero anno vicesimo. Wladislaus Rex manu propria. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 560. MH: 11630–31. MNL OL DF: 288 965. Közli: Grünhagen–Markgraf I. 47. o. Regeszta: –

Next

/
Oldalképek
Tartalom