Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)

Oklevélszövegek

180 mediante, per eundem illustrissimum principem dominum Iohannem Albertum germanum nostrum carissimum et ipsius successores legitimos cum omni iure et dominio, iure perpetuo et irrevocabiliter tenendi, possidendi, habendi ac uti fruendi, necnon de eisdem disponendi et qualitercunque alienandi et obligandi, sub conditionibus tamen et clausulis in articulis supra scriptis designatis et exp­ressis, superioritate etiam et dominio coronae regni Bohemiae in praefatis do­miniis, ducatibus et statibus, salvis et integris, prout hactenus fuit, remanentibus, promittentes in verbo nostro regio et fide christiana mediante omnia et singula in praetactis articulis contenta, declarata et expressa eidem illustrissimo fratri nostro observare et adimplere, sibique omni ex parte satisfacere cum effectu, sine omni dolo et fraude, et si forte (quod absit) ante terminum satisfactionis de hoc seculo nos migrare contingeret, de neglectis per nos, successores nostros reges ad satisfaciendum eidem illustrissimo fratri nostro obligamus et obligatos esse vo­lumus et decernimus harum nostrarum, quibus sigillum nostrum est appensum, vigore et testimonio litterarum mediante. Datum inter exercitus utriusque partis, penes civitatem nostram Cassoviensem, in dominica Invocavit anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo primo, regnorum nostrorum anno Hungariae etc. primo, Bohamiae vero vigesimo. Et nos praefati Valentinus electus ecclesiae Waradiensis et Thomas epis­copus ecclesiae Iaurienis cancellarius regius etc., necnon comes Stephanus de Bathor, iudex curiae regiae et waywoda Transsilvanus, Stephanus de Zapolya comes perpetuus Scepusiensis, Ladislaus Orzag de Guth agazonum, Ladislaus de Lossoncz thavernicorum, Ladislaus de Rozgon et Bartholomaeus Draghfy de Bewlthek cubiculariorum ac Nicolaus Banfy de Lyndwa ianitorum regalium ma­gistri; item Wilhelmus Pankyrher de Zalonok, Anthonius de Palocz, Iohannes Banfy de Lyndwa, Iohannes de Kompolth, Michael de Chak et Iohannes Bebek de Pelsewlcz, praelati et barones ceterique proceres et nobiles regni Hungariae penes praefatum serenissimum dominum nostrum Wladislaum regem constituti nostro et ceterorum dominorum praelatorum, baronum et procerum, fratrum scilicet nostrorum absentium nominibus et in personis praesentium scilicet et futurorum recognoscimus et fatemur, quod sua maiestas praeinsertam pacem, concordiam et dispositionem cum ipso illustrissimo fratre suo de nostra volun­tate deque nostro consilio et expresso consensu fecit. Eam ob rem penes suam maiestatem promittimus sub fide et honore nostro, quod ad hoc eandem indu­cere et tenere omnibus viribus studebimus, ut iuxta praefatam dispositionem, concordiam et obligationem ipsi illustrissimo domino duci fratri suo re ipsa ad tempus praefixum satisfaciat, prout et nos quantum in nobis est, satisfacere volumus et pollicemur, ut premittitur, et si, quod Deus avertat, interea suam maiestatem mori contingat, alium regem et dominum non eligemus, donec se ad satisfaciendum strictissime obligabit, nec electum coronabimus, donec cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom