Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)
Oklevélszövegek
234 ipsorum sacratissimi domini imperatoris, et serenissimae dominae Annae fiet et validus haberi, alius autem contractus inter maiestatem et serenitatem suas hodie futurus, annullatus et cassatus esse debeat. Ad quam quidem protestationem sic per me lectam et publicatam idem sacratissimus dominus imperator ore proprio et latino sermone, serenissima vero domina Anna, etiam ore proprio et lingua Hungarica, ac per os reverendissimi in Christo patris et domini domini Thomae cardinalis Strigoniensis Hungariae, Poloniae, et Bohemiae legati sibi astantis similiter latino sermone per verbum placet responderunt. Super quibus omnibus et singulis nos notarii infrascripti pro parte sacratissimae maiestatis Caesareae et serenissimae dominae Annae praefatorum, ut unum aut plura publicum seu publica, quotiens opus fuerit, conficeremus instrumentum et instrumenta rogati fuimus, et requisiti. Acta fuerunt haec in arce Viennensi sub anno, indictione, die, mense, et pontificatu, quibus supra. Praesentibus ibidem illustrissimis principibus ac reverendis in Christo patribus, ac generosis et magnificis dominis Wilhelmo, et Ludovico Bavarie ducibus, Georgio marchione Brandeburgensi, Christophoro ex ducibus Brunswein, Bremen, et Georgio Colocensi archiepiscopis, ac Wigileo Pataviensi, Ladislao Waciensi, Iohanne Posnaniensi, Petro Premisliensi, et Stanislao Olomucensi episcopis ac Claudio Carendolett Balvio damontt ad praefatam sacratissima Caesaream maiestatem dicti serenissimi principis Caroli oratore, Christophoro Philippo de Lichtenstein barone in Castelkornu, et Caspare de Volkensdorff marsthalco provinciae Austriae inferioris, ac Moyse Wuslai comite comitatus H[...],90 Petro Carloczki magistro curiae, et Michaele Palozi suprerno magistro camerae praefati serenissimi Wladislai Hungariae, et Bohemiae regis, Iohanne Warnamisa castellano castelli Budensis, Ambrosio Scharco libero domino in Olnatt, Nicolao Fierley palatino Sandomiriensi, Nicolao Redzmidowicz palatino Visicensi et magni ducatus Litvaniae cancellario, Luca de Gorka castellano Posnaniensi et maioris Poloniae capitaneo generali, Zdenco Leone de Rosmittal, et in platna supremo castellano Pragensi, Adalberto ex Bernstein in Lantzkron supremo magistro curiae, et Ladislao de Sterenber[...],91 et in Bethma cancella rio et Geroslao de Scheluberok supremo camerario regni Bohemiae, testibus ad praemissa pro evidenti omnium illorum fide et testimonio vocatis et specialiter requisitis. Et ego Nicolaus Kibeisten de Udinhein clericus spirensis dioecesis publicus Sacra Apostolica, et imperiali authoritatibus notarius, quia praemissis omnibus et singulis, dum, sic ut, praemittitur, fierent et agerentur connotariis praenominatis illustrissimis reverendissimis et magnificis dominis testibus, et providis 90 A pergamen szakadása miatt a név olvasata bizonytalan. 91 A pergamen szakadása miatt az olvasat bizonytalan.