Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae IV. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1490–1521 (Debrecen, 2022)
Oklevélszövegek
232 Wratislaviensem per nos uti praefertur, de novo institutum deponimus, abolemus, nullumqae deinceps facimus ac pollicemur, nosque et successores nostros obligamus praesentibus, quod huiusmodi concessione nostra super emporium praefatum de novo concessa ipsos cives, et incolas Wratislavienses subditos nostros, emporioque eorum praefato in damnum regni Poloniae, et incolarum eius nunquam deinde uti permittemus, neque successores nostri permittere debebunt, declarantes decernentesque, prout declaramus et decernimus auctoritate nostra regia, emporium ipsum Wratislaviensem eo modo, prout supra scriptum est, nullum amplius robur iam exnunc habiturum tenore praesentium mediante. In quorum omnium, et singulorum fidem, testimonium atque robur perpetuo valiturum has fieri, sigillique nostri appensione muniri praecepimus. Datum Posonii, XXVII aprilis anno Domini millesimo quingentesimo quindecimo. Regnorum autem nostrorum Hungariae vigesimo quinto, Bohemia vero quadragesimo quarto. Wladislaus rex Ladislaus de Sternberg in bechina supremus regni Bohemiae cancellarius. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 748. MH: 11775–76. MNL OL DF: – Közli: Dogiel, I. 556–557. o. XXI. sz. Regeszta: – Pergamenen, melynek mérete kb. 45 x 31 cm. Plican vörös és fehér sodratú selyemzsinóron vékony anyaggal borított (papír?) és vászonnal bevart függőpecsét. (N. Á.)