Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)

Oklevélszövegek

46 rebus dubiis, quas proprio ingenio discernere non poterint, causas ad decisionem superarbitri, si ipsum tunc necessario unanimiter decreverint eligendum, debent remittere, per ipsum finaliter decidendas. Ubi autem superarbiter ab utraque parte electus onus huiusmodi super se suscipere recusaret, aut morte, vel alio legitimo impedimento praeventus, etiam post acceptationem oneris praefati non posset, aut nollet ulterius procedere in praemissis, tunc praelati, et barones prae­dicti jurati, ex utraque parte, si necessitas fuerit,eligendi alium plenam habebunt facultatem. Item ante omnia praedicti duodecim ex una, et alii duodecim ex alia partibus eligendi, sacramentum fidei, seu juramentum sub hac forma verborum facere debent, et praestare tactis venerabilibus reliquiis, aut Sanctis Evangeliis: J uro , vel juramus ad hanc Sanctam Dei Ev angeli am sic me, vel nos Deus, et Sancta Sanctorum adjuvent, quod in factis negotiis, causis, et iniuriis ex parte sereniss imorum principum d omi norum Sigismundi Hungariae, et Wladislai Poloniae regum, et ipsorum regnorum coram nobis proponendis timore, favore, et odio cuiuslibet regum praedictorum, et ipsorum regnorum semotis, et exclusis solum Deum habe ntes prae oculis , meram justitiam, et rectum judicium, prout intellectus rationis nostrae attingere, et comprehendere poterit, facere promitti­mus; dolo et fraude quibuslibet procul motis. Ideoque Nos supradicti sub fide et honore nostris promittimus, et spond[emus, quod] 11 ea, quaecunque viginti quatuor praedicti praelati, et barones jurati, ex utraque parte electi in factis eis­dem concluserint, deciderint, et determinaverint, rata, grataque manere debent, et invi[olabiliter observari], ubi etiam omnia conclusa, determinata, et decisa per vigintiquatuor per utramque partem eligendos literis, et sigillis regum, prae­latorum, et baronum, nobiliumque praedictorum [debent roborari], et firmari. Si autem aliquem praelatorum, et baronum ex ambabus partibus electorum, et juratorum deceder e contigerit, alter licite eligatur, et quoties necesse fuerit, ad concur[... numerum] reducatur. Illo etiam addito principaliter, et expresso, quod praedicti vigintiquatuor praelati, et barones ex utraque parte regum, et regno­rum eligendi et jurati paenas per obser[vationem praevaricationis], sententiae, et decreti ipsorum juridice, aut arbitrarie vallare plenam habeant potestatem, prout ipsorum expedire videbitur voluntati. In quorum omnium, et singulorum praemiss[orum] testimonium, et vigorem literas praesentes sigillorum nostro­rum appensione fecimus communiri. Datum in Iglavia, alio Nomine Nova Villa, feria tertia proxima ante Dominicam Ramis Palmarum, anno Domini millesimo quadringentesimo undecimo. 11 Egy folt miatt a következő sorokban néhány szó nem olvasható; ezek pótlását a kiadások alapján végeztük és a szokott módon jelöltük.

Next

/
Oldalképek
Tartalom