Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae I. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1350–1386. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2017)

Oklevélszövegek

29 quosque inhabitatores et scultetum seu scultetos predictarum villarum Sedlecz et Klimontow ab omnibus iurisdiccionibus, iuribus, potestatibus, angarijs et prean­garijs omnium dominorum palatinorum, capitaneorum, castellanorum, iudicum et subiudicum, ministerialium universorum nostri regni, ita, quod coram eis vel eorum aliquo in causis tam magnis, quam parvis, puta furti, sanguinis, homi­cidij, incendij, membrorum mutilacionibus seu alijs quibusvis excessibus citati aut ad aliquam causam tracti minime tenebuntur respondere, sed kmethones et incole supradictarum villarum coram suis sculteto vel scultetis (per predic­tum Potrassium) et eius legitimos successores deputato vel deputatis, scultetus vero vel sculteti coram prefato suo domino et herede aut posteris, non alias, qui pro tempore fuerint, vel coram nobis seu nostro iudicio generali, si fuerint in reddenda iusticia negligentes, dummodo ad hoc per nostram literam nostro si­gillo sigillatam evocati fuerint, tunc de se querulantibus non aliter nisi suo et dicto iure ?euthonico Magdeburgensi respondere cuilibet sint adstricti. In cau­sis vero criminalibus et capitalibus, prout superius est declaratum et expressum, aliisque quibuscumque sculteto vel scultetis villarum sepius nominatarum iudi­candi, sentenciandi, excessus delinquencium corrigendi et reformandi, puniendi et condempnandi de benignitate nostra reginali damus, concedimus et elargimur plenam ac omnimodam potestatem, prout ipsum ius ?eutonicum secundum consuetudinem regni Polonie, alias (per statutum) serenissimi principis reco­lende memorie domini Casimiri olim regis Polonie et fratris nostri serenissimi conservatam, in omnibus suis clausulis, punctis et articulis postulat et requirit. Et in horum omnium evidens testimonium, sigillum nostrum presenti privilegio iuris ?euthonici est appensum. Datum Cracovie ipso die beati Venceslai mar­tyris, anno Domini milessimo trecentisimo septuagesimo nono, presentibus his testibus strenuis militibus et honorabilibus viris ac dominis: Petro de Szczekocin castellano Lublinensi, Iohanne de ?arnow et castellano Sandomiriensi, Andrea de Wawrowice et subiudice Cracoviensi, Spithkone de Lowinicza et subpincerna Sandomiriensi, Nicolao Krzelowski, Krzczonkone de Ostrow heredibus et alijs quam pluribus fide dignis ad premissa. Datum per manus venerabilis viri, domini Zavissij archidiaconi et cancellarij (nec non) Simonis de Ruscow vicecancellarij Cracoviensium. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 4987. MH: 11040–42. MNL OL DF: – Közli: KDM I. Nr. 350. Leírását lásd a 17. számú oklevélnél. (Novák Ádám)

Next

/
Oldalképek
Tartalom