Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae I. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1350–1386. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2017)

Oklevélszövegek

20 14. 1373. május 27. Krakkó. Erzsébet, Magyarország és Lengyelország királynéja, a Nicolaus Zasonia tulajdonát képező Zasonia és Niecew falvakat a lengyel jog hatálya alól kiveszi és áthelyezi a Sredense-nek nevezett német jog (ius Teutonicum) hatás­körébe. In nomine Domini amen. Ea, que regalis fieri decrevit serenitas, ratum atque stabile debet perpetuis temporibus permanere. Proinde nos Elizabeth senior Ungarie et Polonie regina, notum facimus presentibus et futuris, quod fidelia servicia Nicolai Zassona considerantes ipsiusque peticionibus dignis et honestis acclinati, exnunc villas suas Zassona et Neczew vulgariter nuncupatas, in districtu Sandecensi locatas, de iure Polonico in ius ?ewtunicum, quod Sredense dicitur, transferimus perpetuo duraturum: removentes inibi omnia iura Polonicalia, modos et consuetudines universas, que ipsum ius ?eutonicum, ut plurimum solent impedire. Eximimus insuper ac liberamus scoltetos et omnes incolas dictarum villarum ab omnibus iurisdicionibus et potestatibus omnium . . palatinorum . . castellanorum . . iudicum . . subiudicum et officialium eorundem, ita, quod coram ipsis vel eorum aliquo pro causis magnis et parvis, puta furti, sanguinis, homicidij et alijs quibuscunque minime respondere aut aliquas penas solvere tenebuntur, sed tantum incole villarum sepedictarum coram suis scoltetis, qui pro tempore fuerint, sculteti vero coram suo domino aut coram nobis, dum negligentes in reddenda justicia in casu fuerint, littera nostra evocati, de se querulantibus iure eorum predicto respondebunt; in causis vero criminalibus et capitalibus superius expressatis, eisdem scultetis iudicandi, sentenciandi et puniendi plenam et omnimodam concedimus facultatem, prout dictum ius ?ewtunicum in omnibus suis articulis et punctis postulat et requirit. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum et datum Cracovie in crastino Ascensionis Domini, anno eiusdem millesimo CCCLXX tercio. Presentibus hijs testibus: Iohanne castellano Cracoviensi, Petro Sandomiriensi, Dobeslao Cracoviensi palatinis, Otta Wisliciensi, Andrea Zarnoviensi, Petro Malogostensi castellanis et aliis valde multis. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 6505. MH: 11031–33. MNL OL DF: – Közli: KDM III. Nr. 852 . Hártyán, amelynek mérete: 50,4 x 18 cm. Szép állapotú, vörös viaszú függőpecsétjét – melynek tulajdonosa Erzsébet magyar és lengyel idősebb

Next

/
Oldalképek
Tartalom