Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae I. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1350–1386. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2017)

Oklevélszövegek

14 10. 1368. Rudger János késmárki bíró és a négy szenior oklevele, amellyel a jeruzsále­mi Szent Sír lovagrend landeki kolostorának adományozzák a városban lévő Szent Erzsébet templomot, valamint ezzel együtt bizonyos szabad és adóköteles szántóföl­deket, továbbá egy fél malmot. In nomine Domini amen. Ex quo omnia entia tendi habent ad esse primum et cum homo sit rationalis creatura et mediante ratione assimiletur entibus nobilissimis, porro quae specialiter videntur ad culmen et fulciamenta primi entis, quod est nobilissimus homoque, qui est creatura infima, merito eademque fulciamenta supplere tenetur tanquam loco a minori. Nos igitur Johannes iudex cognomine dictus Rudger, nec non quatuor seniores, totaque communitas civitatis Fori Caseorum Strigoniensis dyocesis inspectis et consideratis habitibus salutaribus, operumque piorum ordinis Sancti Sepulcri Jerosolimitani, considerataque perseverantia pietatis claustri in Landek, fratrumque inibi habitantium, unde eisdem fratribus, ordinique ipsorum ad instantem supplicationem ipsorum contulimus, dedimus et donavimus ecclesiam Sanctae Elyzabet inferiorem in praedicta civitate videlicet Foro Caseorum, intra muros situatam, sub nomine oratorii dotatam XXXII iugeribus liberis bonae terrae arabilis et sex mediis iugeribus, quae faciunt tria plena iugera, etiam liberis, et XXXII iugeribus censualibus etiam bonae terrae et medio molendino situatum [!] prope civitatem praedictam, idemque medium molendinum legatum sub forma testamenti, huius mediam marcam (?) in censu et est opus dare censum de media marca cum contingerit secundum consuetudinem terrae Scepusiensis, quotiens videlicet expedire. Quam quidem ecclesiam inferiorem praedictam contulimus ipsis fratribus ordinis praedicti, ut nomine ipsorum elegimus ydoneum praespiterum dominum Eberhardum ipsam praefatam ecclesiam inferiorem habendam, possidendam, regendam et proventus ipsi ecclesiae deputatos in proprios usus convertendos, prout sibi et suis fratribus melius videbitur expedire, salvo tamen iure ecclesiae nostrae parochialis. Quarum quidem et libertatem collationis ecclesiarum possidemus et fungimur ex speciali gratia et amoris privilegio insignium regum nostrorum, videlicet Lodovici regis Hungariae ac antecessorum suorum in Christo decumbentium, videlicet serenissimorum regum Bela et Colomanno [!] qui fratres excellentissimae Elyzabet reginae et viduae extiterunt. Ceu tota regio Hungariae sigillatis litteris regalibus signis videbitur et probabitur continere, nec quisque verbis [- - -]olis 3 et obprobriosis audet contraire. Caeterum si saepefatus dominus Eberhardus seu fratres ordinis 3 3–4 betű az oklevél kopása miatt olvashatatlan.

Next

/
Oldalképek
Tartalom