Kovács I. Endre szerk.: Rovartani Közlemények (Folia Entomologica Hungarica 11/1-18. Budapest, 1958)

ftotitia faunae Aphelinidarum nostrarum usque ad ultimos annos erat recondita. In Pauna Regni Hungáriáé /1897/ unieus Coccophagus scutellarls Dalm. /=lycimnia Walk.v/ est mentio­natus. In enumerations Gv_<5rf f i /1942/ item unica species: A- phelinus flavus wees allegatur, quod nomen interea obsoletum est revisionisque indiget. Auctor ipse anno 1953 publicavit data collectionis suae privatae enumerando 29 species, e quibus 28 erant novae pro fauna nostra. Demum Kosztarab anno 1956 edidit studia sua parasitolo­gies super Coccidas enumerando 17 species, e quibus 10 fue­runt novae pro fauna nostra. Itaque in praesenti 55 species in generibus 17 Aphelini­darum sunt in territorio nostro demonstratae, e quibus 8 /'/ sunt novae pro fauna nostra. Insuper 1 species inveniebatur nova pro scientia, cuius neenon et cuiusdam maris incogniti descriptio hic publicatur. Hune numerum specierum 55 in orbe terrarum solum enumeratio Americae Septemtrionalis /Peck, 1951/ speciebus suis 88 superat, cum in Unione Sovietica 42 /?i^°ÏË^5ii§» 1952/, in Republica Argentina vero 36 /de_San­tis, 1948/ species recenserentur. Respiciendo systems applicatum non puto numerum tarso­rum praetereundum, cum hic character etiam in divisione fa­miliarum sublimis valoris systematici aestimetur.Hac de cau­sa adversus subfamilias a De_5antis /1948/ erectas subfa­milias veteres: Aphelininae et Pteroptricinae, retineo. Ter­tiam in territorio nostro subfamiliam a Ghesquière /1955/ stabilitam: Eriaporinae, licet cum dubio, tarnen provisorie as sumo . Materia examinata utriusque familiae ex Museo Histori­co-foaturali Hungarico, ex collectione Scholae Superioris hortulanae, ex Instituto Phytopathologico et ex collectione mea est orta. Locos collectionum ad normam catalogorum Hymenopterorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom