Rovartani Közlemények (Folia Entomologica Hungarica 5/1. Budapest, 1952)

tempus generis novi statuendi, quod nunc in honorem auctoris, qui primus observationes super differentias genericas publicavit, velim dedicare et nomine Gahanl­ola distinguere. Characteres generis novi: antennae 11-articulatae , scapo, pedicello, annello, funiculo 6-articulato, cla­va biarticulata constantes; corpus elongatum, pronoto quadrato, metanoto non abrupte declivi, petiolo dis­tincto, abdomine elongato; capite et thorace dense punctatis, non vei indistincte umbilicatis; alae sine vestigiis nervorum basalis, cubitalis, radialis et spu­rii, marginal! longo, fere duplo longitudinis radii, postmarginali fere longitudine marginális; pedes nor­males, tarsis 5-articulatis , calcare protibiarum robu­sto, falcato. Color corporis niger, parum testaceo-va­riegatus. - Mares ignoti sunt. Novum genus locum suum in fami lia Eurytomidarum, in­tribu Harmolitinorum habet. - A genere Harmolita MÖTSCH, distinguitur praesertim funiculo 55 6-articu­lato, cum in Harmolita 5 tantum articuli ibidem nume­rentur; a genere vero Aiolomorphus WALK. , qui item fu­niculum 6-articulatum possidet, discernitur alls suis simplicibus, cum in Aiolomorpho vestigia nervorum cu­bitalis, basalis, radialis et spurii distincte ohser­ventur. Typus generis novi: Harmolita phyllostachitis GAH. Species huius generis phytophagae censentur, quae in bair.busis et phragmitibus evolvuntur. 99 1. Antennae longae, articulus 2-us funiculi fere du­plo longior quam latus, scapo testaceo, tibiae

Next

/
Oldalképek
Tartalom