SCHEMATISMUS 1948.
XVII. Residentia Máriag-yűd ad B. M. V. Elisabeth Visitantem, in Dioecesi Quinque-ecclesiensi, Comitatu Baranya, Oppido Máriagyűd sita. Tel.: 1. In loco gratioso, anno 1148. aedificatur exigua Capella. Rex Geysa Ecclesiam construi fecit, quae monachis Benedictinis commissa usque ad annum 1543. floruit. Occupata a Turcis successu temporis Graecis rion unitis tradita est, tandem Helveticae confessionis asseclae obtinebant earn usque ad annum 1689. Eodem anno frequentes et miri non solum a catholicis sed etiam ab acatholicis cernebantur ex ipsis antiquis ruderibus splendores et apparitiones. Quibus permotus Commandans Szigetváriensis Gabriel Véchi Ecclesiam ruinatam calvinistis via facti eripuit et Patribus Franciscanis contulit. Anno 1729. Sacellum antiquum amplificatur. Tunc etiam aedificatio habitaculorum pro religiosis inchoatur. Anno 1742. primus lapis positus est pro Ecclesia nunc exsistenti. Praecipuus benefactor fuit Carolus de Battyán Campi Marschallus et Croatiae Banus. Anno 1810. curae Residentiae Paroecia concreditur. Ab anno 1934. pro Ecclesia novis instrumentis comparatis, in regione circumjecta tenellis arboribus insertis aedificiisque adjacentibus apte dispositis totus locus gratiosus successive innovatus est. Mox perficitur etiam restauratio Residentiae interna. Ad thaumaturgicam statuam B. M. V. copiosissimus populus erga Matrem Gratiarum devotus confluere solebat. Anno current! centenárium a primo Sacello constructo octavum magnis solemnitatibus celebratur. Administrat Paroeciam nunc 1671 fideles numerantem. Permultae filiales antea hue pertinentes (ultimo 10) anno 1945. excepta Harkány a matre separatae sunt. Praeter functiones paroeciales providet a vere usque ad finem autumni devotos peregrinantes sacramentis, concionibus et pietatis exercitiis. Anno elapso s. Synaxi refecti: 67500. — Provisiones infirmorum: 19. — Catechisat in sehol. el. (in loco, Harkány et Terehegy) 183 alumnos per 10 horas hebdomadales. — Numerus Tertiariorum: 14. Confraternitates: Sod. Ss. Rosarii: 21, „Leányegyesület": 28, „Legényegylet": 25. Sacerdotes: R. P. Venceslaus Schneider, Praeses, Vicarius act. Paroeciae, Hist. Domus, Dir. III. Ord. Conc. Conf. R. P. Thomas Szendei, Discr. Synd. subst. Bibi. Coop. Par. Conf. 50