SCHEMATISMUS 1948.
XXI V. Conventus Nyíregyháza ad S. Antonium Patavinum, in Archidioecesi Colocensi, Comitatu Bács-Bodrog, Civitate Baja situs. Tel.: 103. Saeculo XVI. Fratrum Observantium Residentia hie jam exstitit. Quae post Turcos expulsos anno 1710. jura Conventus consecuta est. Nutantibus tamen infirmis vetusti templi muris, anno 1722. solida peramplae Ecclesiae fundamenta jacta sunt, quae cum novo Conventu piis fidelium eleemosynis, peculiari tamen subsidio domini terrestralis, Archiepiscopi Colocensis, item Josephi e Com. Battyán et Vicecom. Petri Latinovics tractim aedificabatur (1759). Inter annos 1712—81. Paroecia illyrica isthuc pertinebat. Die 1. Maji 1840. Ecclesia una cum Conventu ac tota pene civitate deusta, munificentia Archiepiscopi, V. Capituli Colocensis, Steph. Pilasanovics aliorumque plurium benefactorum insigni liberalitate Ecclesia et Conventus ad priorem decorem restaurantur. Inde ab anno 1922. administrat Paroeciam nunc 5990 fideles habentem. Insuper bis in mense Sacra celebrat in loco gratioso „Mária Könnye" (Vodica) et unaquaque hebdomada in schola in Vöröskereszt-tér. S. Communiones per annum elapsum: 80500. Provisiones infirmorum: 107. — In scholis gener. et hortulanos praepar. catechizat per 48 horas omni hebdomada 440 discipulos. — Numerus Tertiariorum: 150. Confraternitates: Sod. Ss. Rosarii: 80, Militia Cordis: 120, „Róm. Kat. Egyházi Vegyeskar": 80, „Keresztény Olvasókör — Krscanska Citaonica": 280. Sacerdotes: R. P. Honorius Vértes, Guardianus, Vicarius act. Paroeciae, Conc. et Conf. in linguis Hung, et Illyr. R. P. Josephus Rukavina, Vicarius, Discr. Synd. subst. Hist. Domus, Bibi. Conf. in linguis Hung, et Illyr. R. P. Augustinus Juhász, Discr. Coop. Par. Catech. Dir. Militiae Cordis, Conc. Conf. R. P. Matthias Nyizsnyik, Discr. Dir. III. Ord. Catech. Conc. Conf. R. P. Franciscus Szikra, Catech. Dir. Sod. Ss. Rosarii ling. Illyr. et Militiae Cordis, Conc. et Conf. in linguis Hung, et Illyr. 32