SCHEMATISMUS 1940.
8 Quum dein coenobiis admodum multiplicatis, Bosnensis Vicaria valde extensa ab uno superiore difficiliime gubernaretur : jussu Nicolai PP. V-i anno 1447 bifariam est divisa, nempe in Vicariam Hungáriáé tardius a SS. Salvatore dictam, et Vicariam Bosnae. Fratres Salvatoriani a Bosnensibus a. 1447 separati, sub proprio Vicario praeter monasteria in Hungaria, Transsylvania et nupera Romania possidebant tredecim alia partim in Croatia, partim vero in Slavonia sita, 1) quae tarnen intra annos 1526 et 1542 fratribus, per inimicos Turcas occisis vel expulsis, destructa sunt. Hi Franciscani Bosnenses, et ab illis descendentes Salvatoriani, initio appellabantur „fratres minores " ab anno 1415 vero coeperunt nominari „fratres minores de observantia" ; in Hungaria quandoquidem et Cserienses dicebantur a primo eorum monasterio in loco „Cheri", 2) Comitatu Temesiensi aedificato, qui antiquissimus Conventus tempore incursionum Turcicarum a fratribus derelictus ab hostibus funditus eversus soloque aequatus est ita, ut hodie vix ulla eius exstaret memoria. — Quanta íuerit olim fratrum Cseriensium gratia apud Deum et homines, testantur Chronica Ordinis, quae inter alia de Conventu Cheriensi sequentia referunt : „Eo tempore omnipotentia Dei per fratres Observantes de Hungaria multa miracula operabatur, de quibus aliqua adhuc narrare decrevi, quoniam multi ex fratribus divina suavitate repleti erant, ut aliquando raptum patiebantur, ita ut ipse imperátor et rex Sigismundus ad videndum Dei magnalia saepius ad Claustrum in Cheri fundatum accedebat et taiia ibi patientes et diligenter comprobando auscultabat, et sie visis miraculis Dominica virtute factis, in singularem et eorum praerogativum exarsit amorem, ut ipsis et eorum desideriis apud Summum Pontificem paratum se promittendo offerebat, et sic eisdem omnia, sicut placitum erat, impetravit. B) Erant hi pauperes Franciscani in magnatum curiis sapientes consiliarii, in castris ad pugnandum hortatores strenui, in Ecclesiis evangelicae veritatis praecones ferventissimi, populorum duces atque patres spirituales (inter multos puta S. Jacobum de Marchia, S. Joannem Capistranum). Quibus studiis adeo sanetae Sedis Romanae, regum nobiliumque emeruerunt favores, ut saeculo 14-o et 15-o ubique a populis tanquam angeli de coelo excepti, monasteria, ecclesias obtinuerint, in magnum rei catholicae et humanioris vitae incrementum. Quod testantur non modo monumenta a summis viris edita, uti : Waddingo, Farlatio, Theinero, sed et nostra aetate passim vigens in illis 1) Chron. Bosnae I. nota I. 2) In viciniis hodierni oppidi Rékás (Csánki: Történelmi földrajz a Hunyadiak korában II. kötet 11. és 17. old.). 3) Chronicon Provinciáé Bosnae et Hungáriáé scriptum a P. Nicolao de Buziako 1533. Urbanus Friedrich p. 11.