SCHEMATISMUS 1937.
10 exemptionis a iurisdictione Commissariorum Nationalium, Decreto Alexandri Papae VII. declarata est Provincia Reformata Quamvis vero Apostolicum hoc Regnum variis saepe, iisque maximis calamitatibus, cruentis bellis et internis motibus foede divexatum fuerit, Provincia tarnen nostra nunquam omnino in praesens defecit, verum in aliquot Conventibus constanter permansit, eodem semper, quo nunc utitur, usa fuit sigillo, ut ex variis instrumentis litterariis, sigillo hoc munitis, iam primo, secundo, tertio, reliquisque Ordinis et Provinciáé huius saeculis confectis, atque in Archivo eiusdem Provinciáé praeexistentibus, liquet. Novissime felicis recordationis Leo XIII. Pontifex Maximus, toris; et quae apellabatur Provincia Reformatorum (Conventualium nempe, quam P. Fabianus de Igal Minister eius reformavit) diceretur S. Mariae. lta Archívum huius Provinciáé et Waddingus ad eundem a. 1523. — Equidem cum regnum islud Hungáriáé a sui principio Marianum, Beataeque Mariae Virgini a Proto-Rege, S. Stephano devotum fuerit, hunc eundem titulum haec antiquissima Hungáriáé Provincia sibi elegit, eo maiore congruentia, quod etiam in primaevo suo Sigillo, quo actu utitur, sub concamerato fornice Beatam Virginem, Jesum in ulnis gestantem. uti apud Hungaros Patrona Hungáriáé effigiatur, praeseferat: quae nempe celatura, originem sumpsit ab Ara íVlaiore Conventus nostii Strigoniensis, olim Auxiliatricis Beatae Mariae Virginis. a Bela IV. Rege Hungáriáé exstructi, sub qua idem Rex et filius eius Dux Bela subin tumulati fuerunt. — Ab hoc dein tempore, quo Provincia haec Observantibus est unita et S. Mariae appellata, nomen ipsum Conventualium, e Regno Hungáriáé, suo cum vestigio disparuit, imo longe postea nullus huorum in Hungaria exstitit Conventus; siquidem a. 1629. in Appendice Synodi Pázmánianae, Tyrnaviae celebratae, duarum solum Ordinis S. Francisci eo tempore in Regno Hungáriáé existentium Provinciarum : nempe S Mariae et SS. Salvatoris enumerantur Monasteria, Conventualibus autem hoc anno nullum tribuitur. — Moderni enim Patres Conventuales, primum pulso e Regno, per victricia Leopoldi Imperatoris et Regis Apostoliéi arm a, Christiani nominis hoste, in Hungáriám penetrarunt, ac favore Dioecesanorum Praesulum et aliorum Benefactorum quaepiam Monasteria obtinuerunt, Provinciamque dein sub titulo et Sigillo S. Elisabeth erexerunt, ac in Generali Regni Diaeta a. 1715 ad augendum, propagandumque cultum Divinum inter reliquas Religiöses Families fuere recepti ; Articulis vero Diaetalibus nonnisi in Generalibus Regni Comitiis a. 1764 coeptis et a. 1765 terminatis sunt inserti. Quo tempore Status et Proceres, Articulo XLVI1. Maioribus nostris, quorum Sigillum, Archivumque constanter tenemus, ac Superioribus, non interrupta serie ab iis descendentibus regimur, insigne elogium tribuerunt. 4 Decretum hoc conservatur in Archivo Provinciáé.