SCHEMATISMUS 1935.
10 ad effectum exemptionis, a iurisdictione Commissariorum Naiionalium Decreto Alexandri Papae VII. declarata est Provincia Reformata. 4 Quamvis vero Apostolicum hoc Regnum variis saepe, iisque maximis calamitatibus, crueníis bellis et intestinis motibus foede dívexatum íuerit, Provincia tarnen nostra nunquam omnino in praesens defecit, verum in aliquot Conventibus constanter permansit, eodem semper, quo nunc utitur, usa fuit sigiilo, ut ex variis instrumentis Iitterariis, sigillo hoc munitis, iam primo, secundo, tertio, reliquisque Ordinis et Provinciáé huius saeculis confectis, aíque in Archivo eiusdem Provinciáé praeexistentibus, liquet. Novissime felicis recordations Leo XIII. Pontifex Maximus, quam P. Fabianus de Igal Minister eius reformavit) diceretur S. Mariae. Ita Archivum huius Provinciáé et Waddingus ad eundem a. 1523. — Equidem cum rfgnum istud Hungáriáé a sui principio Marianum Beataeque Mariae Virgini a Proto-Rege, S. Stephano devotum fuerit, hunc eundem titulum haec antiquissima Hungáriáé Provincia sibi elegit, eo maiore congruentia, quod etiam in primaevo suo Sigillo, quo actu utitur, sub concamerato fornice Beatam Virginem, Jesum in ulnis gestantem, uti apud Hungaros Pafrona Hungáriáé effigialur, praeseferat; quae nempe celatura, originem sumpsit ab Ara Maiore Conventus nostri Strigoniensis, olim Auxiliatricis Beatae Mariae Virginis, a Bela IV. Rege Hungáriáé exstructi, sub qua idem Rex et filius eius Bela Dux subin tumulati fuerunt. — Ab hoc dein tempore, quo Provincia haec Observantibus est unita et S. Mariae appellata, nomen ipsum Conventualium, e Regno Hungáriáé, suo cum vestigio disparuit, imo longe postea nullus horum in Hungaria exstitit Conventus; siquidem a. 1629. in Appendice Synodi Pázmánianae. Tymaviae celebratae, duarum solum Ordinis S. Francisci eo tempore in Regno Hungáriáé existentium Provinciarum: nempe. S. Mariae et SS. Salvatoris enumerantur Monasteria, Conventualibus autem hoc anno nullum tribuitur. — Moderni enim Patres Conventuales, primum pulso e Regno, per victricia Leopoldi Magni Imperatoris et Regis Apostoliéi arma, Christiani nominis hoste, in Hungáriám penetrarunt, ac favore Dioecesanorum Praesulum et aliorum Benefactorum quaepiam Monasteria obtinuerunt, Provinciamque dein sub titulo et Sigillo S. Elisabethae erexerunt, ac in Generali Regni Diaeta a. 1715. ad augendum, propagandumque cultum Divinum inter reliquas Religiosas Farnilias fuere recepti; Articulis vero Diaetalibus nonnisi in Generalibus Regni Comihis a. 1764. coeptis et a. 1765. terminális sunt inserti. Quo tempore Status et Ordines Regni, Articulo XLVII. Maioribus nostris, quorum Sigillum, Archivumque constanter tenemus, ac Superioribus, non interrupta serie ab iis descendentibus regimur, insigne eiogium tribuerunt. 4 Decretum hoc conservatur in Archivo Provinciáé.